§1.19.1qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
このようにして王位を得た彼は、力と武力によって建設された新しい都市を、今度は法と掟と習慣によって、新たに一から建設する準備を整える。
§1.19.2quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.
しかし、戦争の間には人々がこれらに慣れ親しむことができないと察し、それというのも軍務によって精神が荒廃するからであるが、武器を使わぬことに慣れさせることで獰猛な民を和らげるべきだと考えた彼は、開いているときは国家が交戦状態にあること、閉じているときは周囲のすべての民族が平和にされていることを示すために、アルギレトゥムの最下部に平和と戦争の指標としてヤヌスの神殿を作った。
§1.19.3bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.
その後、ヌマの治世の後にそれが閉じられたのは2度であり、1度目は第1次ポエニ戦争が終結した後の執政官ティトゥス・マンリウスの時に、2度目は、神々が我々の世代にそれを見ることを許してくださったのだが、アクティウムの海戦の後、インペラトル・カエサル・アウグストゥスによって陸と海に平和がもたらされた時であった。
§1.19.4clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem inperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est.
それが閉じられ、周囲のすべての隣人の心を同盟と条約によって結びつけたとき、かつては敵への恐怖と軍実に引き締められていた精神が、外部の危険への懸念が取り除かれたことで、余暇によって放縦にならないようにと、彼は何よりもまず、無経験で当時の時代にあっては未開な大衆に対して極めて効果的な手段である、神々への恐れを植え付けるべきだと考えた。
§1.19.5qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse;
しかし、これは何か奇跡の作り話なしには人々の心にしみ通ることができなかったので、彼は自分には女神エゲリアとの夜の交わりがあると偽る。
eius se monitu, quae acceptissima diis essent, sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere.
そして、彼女の勧告に従って、自分は神々に最も受け入れられる聖儀を制定し、各神々にそれぞれの神官を配属しているのだと主張した。
§1.19.6atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses discribit annum;
そして何よりもまず、月の運行に従って1年を12ヶ月に分割する。
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies congruerent.
この1年は、月が各月に30日を満たさず、至点の軌道で巡る完全な1年に日数が不足するため、彼は閏月を挿入して調整し、20年目には、すべての年の期間が満たされることで、日数が、出発点となった太陽の同じ至点に一致するようにした。
§1.19.7idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.
彼はまた、吉日と不吉な日を定めた。 なぜなら、ある時には民衆と何も公務を行わないことが有益となるからであった。