§22.1Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, §22.2cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit.
この演説を、声や表情に非常に大きな揺るぎなさをもって行ったので、彼は人生から去るのではなく、家から家へと移り住むかのように見えたほどであったが、アグリッパが泣き、彼に口づけしながら、自然が強制することを彼自身もまた自らのために早めないように、そして、当時もまた困難な状況を生き延びることができたのだから、自分自身を自分と身内のために生かしておくようにと懇願し哀願したのに対して、彼は沈黙の頑固さによってその懇願を退けた。
§22.3sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leviorque morbus esse coepit.
このようにして彼が二日間にわたり食物を断ったとき、突如として熱が引き、病は軽くなり始めた。
tamen propositum nihilo setius peregit itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie kal. Apriles Cn. Domitio C. Sosio consulibus decessit.
それにもかかわらず、彼は決意を少しも劣らずに遂行し、それゆえ、その計画を開始してから五日目、四月朔日の前日、グナエウス・ドミティウスとガイウス・ソシウスが執政官の年に、世を去った。
§22.4elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia.
彼は、自らがあらかじめ指示していた通り、いかなる葬送の華美もなしに、小さな寝台に乗せて運び出され、すべての善き人々が付き添い、非常に多くの庶民が集まる中で葬られた。
sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem in monumento Q. Caecilii, avunculi sui.
彼はアッピア街道のそば、五マイル目の標石のところにある、彼の叔父クィントゥス・カエキリウスの墓に埋葬された。