§6.1Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat.
ここから、無敗のまま、祖国を防衛するために呼び戻された彼は、プブリウス・スキピオ、すなわち彼自身が一度目はローヌ川の辺りで、二度目はポー川の辺りで、三度目はトレビア川の辺りで敗走させたあのスキピオの息子に対して戦争を行った。
§6.2cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur.
彼は、すでに祖国の資力が尽き果てていたため、差し当たりはこの男と和睦を結ぶことを望んだ。 それは、後により強力になって交戦するためであった。
inde colloquium convenit, condiciones non convenerunt.
その結果、会談の開催は合意に達したが、条件の合意には至らなかった。
§6.3post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit;
この出来事の数日後、彼はザマの近くで同じ男と戦った。
pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
敗北した彼は(信じがたいことだが)二日二晩で、ザマからおよそ三百マイル離れたアドゥルメトゥムに到達した。
§6.4in hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit.
この逃走の途上、彼とともに戦列を離脱していたヌミディア兵たちが彼に対して待ち伏せを企てたが、彼は彼らから逃れただけでなく、その者たち自身を打ち倒した。
Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
アドゥルメトゥムにおいて、彼は敗走してきた残兵を集め、新たな募兵によって、数日のうちに多くの兵を召集した。