§13.1Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus, septem annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in eis unum equitum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae.
このようにしてエウメネスは、四十五歳のとき――我々が上で示したように二十歳から、七年間フィリッポスに仕え、アレクサンドロスの下で十三年間同じ地位を保持し、そのうちの一年間は騎兵連隊を指揮し、アレクサンドロス大王の死後は将軍として軍隊を率い、最も偉大な将軍たちをある者は退け、ある者は殺害したが――アンティゴノスの武勇によってではなく、マケドニア人の裏切りによって捕らえられ、このような生涯の最期を迎えた。
§13.2in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest iudicari, quod, quorum nemo
彼に関して、アレクサンドロス大王の死後に王と呼ばれたすべての人々の敬意がどれほど大きかったかは、次のことから極めて容易に判断できる。
§13.3Eumene vivo rex appellatus est, sed praefectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri liberis regnum servare, praestare voluerunt et hoc uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt. huius sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus.
すなわち、そのうちの誰もエウメネスが生きている間は王と呼ばれず、総督と呼ばれていたにもかかわらず、彼の死の直後に彼ら自身がすぐに王の装飾と称号を採用し、彼らが最初に公言していたこと、すなわち自分たちはアレクサンドロスの子らのために王国を守っているのだという約束を果たそうとはせず、この唯一の擁護者が取り除かれたことで、自分たちが本心ではどう考えていたかを明らかにしたことである。 この犯罪の首謀者は、アンティゴノス、プトレマイオス、セレウコス、リュシマコス、カッサンドロスであった。
§13.4Antigonus autem Eumenem mortuum propinquis eius sepeliendum tradidit.
しかしアンティゴノスは、死んだエウメネスを埋葬させるために彼の親族に引き渡した。
ii militari honestoque funere, comitante toto exercitu, humaverunt ossaque eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius deportanda curarunt.
彼らは、全軍が付き添う中、軍人にふさわしい名誉ある葬儀をもって彼を埋葬し、彼の遺骨を、カッパドキアにいる彼の母、妻、そして子供たちのもとへ移送することを取り計らった。