§13.1Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus, septem annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in eis unum equitum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae.
就这样,四十五岁的尤曼尼斯——正如我们上面所指出的,他从二十岁起,为腓力效力了七年,在亚历山大下手下担任同样的职务达十三年,其中有一年他指挥过一支骑兵队,而在亚历山大大帝死后,他作为统帅率领军队,击退了部分最伟大的将领,并杀死了其余的人——并非因安提柯的英勇,而是因马其顿人的背信义而被迫捕,落得如此的人生结局。
§13.2in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest iudicari, quod, quorum nemo §13.3Eumene vivo rex appellatus est, sed praefectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri liberis regnum servare, praestare voluerunt et hoc uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt.
至于在亚历山大大帝之后被称为国王的所有人对他的敬重有多大,从以下事实中最容易判定:在他们之中,只要尤曼尼斯还活着,就没有人被称为国王,而只被称为总督,但在他死后,他们自己立刻采用了国王的服饰和称号,并且不愿履行他们起初所宣称的诺言——即他们是在为亚历山大的子嗣守护王国;在这个唯一的拥护者被铲除后,他们便公开了自己真实的想法。
huius sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus.
这一罪行的首恶是安提柯、普托勒迈、塞琉古、利西马科斯和卡桑德。
§13.4Antigonus autem Eumenem mortuum propinquis eius sepeliendum tradidit.
然而安提柯将死去的尤曼尼斯交给了他的亲属予以安葬。
ii militari honestoque funere, comitante toto exercitu, humaverunt ossaque eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius deportanda curarunt.
他们在全军的陪同下,举行了军事的、体面的葬礼将他安葬,并安排将他的遗骨运往卡帕多西亚,送交他的母亲、妻子和孩子们。