§11.1Id cum satis se confirmasse arbitratus esset, certiorem facit Datamen, tempus esse maiores res parari et bellum cum ipso rege suscipi, deque ea re, si ei videretur, quo loco vellet, in colloquium veniret.
ミトリダテスは、自分がこの信頼を十分に確立したと判断すると、データメスに「より大きな計画が準備され、王自身との戦争が開始されるべき時である」と知らせ、そのことについて、もし彼がそう望むなら、望む場所で会談に臨むよう求めた。
probata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo conveniretur.
この提案が承認されると、会合するための会談の日時と場所が決定された。
§11.2huc Mithridates cum uno, cui maxime habebat fidem, ante aliquot dies venit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter notat.
ここへミトリダテスは、最も信頼していた一人の部下を連れて、数日前にやって来て、いくつかの場所に別々に剣を埋め、それらの場所に入念に印をつけておいた。
ipso autem colloquii die utrique, locum qui explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde ipsi sunt congressi.
さて、会談の当日になると、両者は場所を調査し自分たちの身体を捜索させるための者を派遣し、その後に彼ら自身が会合した。
§11.3hic cum aliquamdiu in colloquio fuissent et diversi discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates, priusquam ad suos perveniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum.
ここで彼らがしばらくの間会談を行い、それぞれ別々に立ち去り、すでにデータメスが遠くに離れていたとき、ミトリダテスは、味方のところへ戻る前にいかなる疑念も生じさせないよう、同じ場所に戻り、そこに、武器が埋められていたまさにその場所に、まるで疲労のために休息したいかのように腰を下ろし、会談中に何かを忘れていたかのように装って、データメスを呼び戻した。
§11.4interim telum, quod latebat, protulit nudatumque vagina veste texit ac Datami venienti ait, digredientem se animadvertisse locum quendam, qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum.
その間に、彼は隠されていた武器を取り出し、鞘から抜いたそれを衣服の下に隠し、やって来たデータメスに「立ち去る際に、視界に入ったある場所が、陣営を設営するのに適していることに気づいた」と言った。
§11.5quem cum digito demonstraret et ille respiceret, aversum ferro transfixit priusque, quam quisquam posset succurrere, interfecit.
彼が指でその場所を指し示し、データメスがそちらを振り返ったとき、背を向けた彼を剣で突き刺し、誰かが助けに来ることができる前に殺害した。
ita ille vir, qui multos consilio, neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia.
このようにして、計略によって多くの者を欺き、不義によっては誰一人欺くことのなかったその男は、偽りの友情によって欺かれたのであった。