§4.1Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad cives suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. §4.2huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem verbis multis conscripsit, in quibus summis eum effert laudibus. quem cum hic legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat. §4.3Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae voluerat dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.
そして、この箇所において、王の太守であるファルナバゾスの行為を見過ごしてはならない。というのも、艦隊司令官であったリュサンドロスは、戦争において多くの残虐で貪欲な行為を行い、それらの事柄が自国の市民たちに伝えられたのではないかと疑っていたため、ファルナバゾスに対し、自分がどれほど清廉に戦争を遂行し、同盟国を扱ったかについて、エポロスたちに証言を与え、そのことについて詳細に書いてくれるよう求めたからである。この件において、彼の権威は大きなものとなるはずであったからである。これに対して彼は寛大に約束した。彼は多くの言葉を尽くして大部の書簡を執筆し、その中で彼を最大の賛辞をもって称賛した。リュサンドロスがこれを読んで承認し、封印される間に、ファルナバゾスは、区別がつかないほど同じ大きさで非常によく似た、すでに封印されたもう一つの書簡を下に忍ばせた。その中では、彼の貪欲さと不誠実さが極めて詳細に告発されていた。リュサンドロスが帰国し、最高政庁の前で自分の業績について言いたいことを述べた後、証言の代わりにファルナバゾスから与えられた書簡を手渡した。リュサンドロスが退席させられた後、エポロスたちがこれに目を通すと、彼らは彼自身にそれを読むようにと手渡した。こうして、彼は知らず知らずのうちに、自分自身の告発者となったのである。