§1.1Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis felicitate quam virtute partam: Athenienses enim adversus Peloponnesios bellum gerentes §1.2sexto et vicesimo anno confecisse apparet, neque id qua ratione consecutus sit latet: non enim virtute sui exercitus, sed immodestia factum est adversariorum, qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis navibus in hostium venerunt potestatem.
スパルタ人のリサンドロスは、徳によってというよりはむしろ幸運によって得られた、自身の大きな名声を残した。 というのも、ペロポネソス人に対して戦争を行っていたアテナイ人が、二十六年目にそれを終結させたことは明らかだからであり、また彼がどのような方法でそれを達成したかも隠されてはいない。 すなわち、彼自身の軍隊の勇気によってではなく、敵側の無規律によってそれがなされたのである。 彼らは、将軍たちの命令に服従しなかったために、船を捨てて畑に散り散りになり、敵の支配下に陥った。
quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dediderunt.
このことが起こると、アテナイ人はスパルタ人に降伏した。
§1.3hac victoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint.
この勝利によって得意になったリサンドロスは、以前から常に党派心が強く大胆であったが、非常に我儘に振る舞ったため、彼の仕業によってスパルタ人はギリシアの最大の憎悪を買うことになった。
§1.4nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnes civitates in sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet.
というのも、スパルタ人はアテナイ人の過度な支配を打ち砕くことを戦争の口実として繰り返し主張していたが、アイゴス・ポタモイにおいてリサンドロスが敵の艦隊を手に入れた後、彼はスパルタ人のためにこれを行っていると装いつつも、すべての都市を自身の支配下に置くこと以外は何も企てなかったからである。
§1.5namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis decem delegerat in una quaque civitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret.
実際、彼はどこからでも、アテナイ人の党派を支持していた人々を追放し、それぞれの都市で10人を選び出し、彼らに最高権力とあらゆる事柄の支配権を委ねた。
horum in numerum nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.
彼らの中に加わることを許された者は一人もおらず、ただ、彼の歓待関係によって結ばれている者か、あるいは彼自身のものになることを誓いによって確約した者だけであった。