§3.1Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renovare conarentur, ad classes aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt collata: id enim commune aerarium esse voluerunt.
彼らをより容易に撃退するために、もし万一彼らが戦争を再開しようと試みるならば、艦隊を建造し軍隊を編成するために、それぞれの国家がどれほどの資金を出すべきかを決定する者としてアリスティデスが選ばれた。 そして彼の裁定によって、毎年460タラントンがデロス島に集められた。 というのも、彼らはそこを共通の国庫にすることを望んだからである。
quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est.
このすべての資金は、後になってアテナイへと移された。
§3.2hic qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur vix reliquerit.
彼がいかに清廉であったかについては、これほど大きな公務を司っていたにもかかわらず、彼が極度の貧困のうちに亡くなり、自分が葬られるための費用をほとんど残さなかったという事実以上に確実な証拠はない。
§3.3quo factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis collocarentur.
このことによって、彼の娘たちは公費で養われ、共通の国庫から持参金を与えられて嫁がされることになった。
decessit autem fere post annum quartum quam Themistocles Athenis erat expulsus.
なお、彼はテミストクレスがアテナイから追放されてからほぼ4年後に亡くなった。