§1.1Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
キモンの息子、アテナイ人のミルティアデスは、家柄の古さと祖先の栄光、そして彼自身の謙虚さによって、あらゆる人々の中でただ一人最も際立っており、また市民たちが彼について単に良い希望を抱くだけでなく、後に知られるようになった彼が判定した通りの人物になるだろうと確信することもすでにできるような、そのような年齢に達していたので、アテナイ人がヘルソネソスへ入植者を派遣することを望むということが起こった。
§1.2cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt, quo potissimum duce uterentur.
この種類の人々が大きな数にのぼり、多くの者がその移住への参加を求めたので、彼らの中から選ばれた者たちが、とりわけ誰を指導者として用いるべきかを相談するためにデルポイへと送られた。
namque tum Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum.
というのも、当時トラキア人がそれらの地方を領有しており、彼らとは武力で戦わねばならなかったからである。
§1.3consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura.
神託を伺う者たちに、ピュティアは名指しで、ミルティアデスを自分たちの将軍として採用するようにと指示した。 もしそうするなら、企ては成功するだろう、と。
§1.4hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut §1.5Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
この神託の回答により、ミルティアデスは選り抜きの軍勢を伴い船団でヘルソネソスへ向けて出発したが、レムノスに接近した際、その島の住民をアテナイ人の支配下に置くことを望み、それをレムノス人が自発的に行うよう要求したところ、彼らはあざ笑って、彼が故郷から船で出発し、北風に乗ってレムノスに来た時にそれを実行するだろう、と答えた。
hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus.
というのも、この風は北から吹くもので、アテナイから出発する者たちに対して逆風となるからである。
§1.6Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.
ミルティアデスは遅滞する時間を持たなかったので、目指していた方向へ針路を向け、ヘルソネソスに到着した。