§1cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat.
ガイウス・カエサルよ、私はすべての重大な訴訟において、弁論の始めには、私の経験や年齢が求めると思われる以上に激しく動揺するのが常ですが、とりわけこの訴訟においては、実に多くの事柄が私を混乱させており、私の誠実さがデイオタルス王の安全を擁護するために私にもたらす熱意の分だけ、恐れが私の能力を奪い去るほどです。
primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum.
まず第一に、私は王の生命と財産のために弁護しますが、これ自体、あなたの身に迫る危険においてのみであれば不当ではないにせよ、王が死罪の被告となることはあまりに前代未聞のことであり、これより前には聞いたこともありません。
§2deinde eum regem quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere.
次に、かつてはわが国家に対する不変の功績ゆえに、元老院全体とともに私が称えるのが常であったその王を、今や極悪非道な告発に対して弁護することを余儀なくされています。
accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber.
さらに、告発者たちの一方の残忍さと、他方の卑劣さによって、私が動揺させられるということが加わっています。
crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere duxerit;
残忍なカストルよ、犯罪的で不敬であるとは言いませんが、彼は孫でありながら祖父を生命の危機にさらし、その老後を守り庇うべきであった相手に自らの若さの恐怖をもたらし、その若き門出の推薦を不敬と犯罪から引き出し、祖父の奴隷を報酬で買収して主人を告発するよう唆し、使節たちの足元から連れ去ったのです。
avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
また、主人を告発する逃亡奴隷、それも不在の主人であり、わが国家の最大の友邦である主人を告発する者の顔を見、その言葉を聞いたとき、私は王の境遇の困窮を嘆く以上に、私たちの共通の運命を深く恐れました。
§3fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus.
なぜなら、祖先の遺風に従えば、拷問をもってしても奴隷に対して主人に不利な尋問を行うことは許されず、その尋問において、苦痛が、いやがる者からさえ真実の言葉を引き出し得るものであるにもかかわらず、責問台の上であれば名前を呼ぶこともできない主人を、鎖を解かれた身で告発する奴隷が現れたからです。
§4perturbat me, C. Caesar, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum.
ガイウス・カエサルよ、時に私を混乱させるもう一つのことがありますが、しかしそれは、あなたの内面を深く思い至るとき、恐れるのをやめるものです。 実際、それは事柄自体としては不当ですが、あなたの知恵によってきわめて正当なものとなります。
nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est;
というのも、その生命に対して自らが陰謀を企てたと非難されている当人の前で、その陰謀という罪状について弁論することは、自分自身で考えるときには、重苦しいことだからです。
nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat.
自らの危険を裁く裁判官でありながら、被告に対するよりも自分自身に対して寛大にならない者など、ほとんど誰もいないからです。
sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit.
しかし、カエサルよ、あなたの卓越した類稀なる天性が、この私の恐れを和らげてくれます。
non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.
私は、あなたがデイオタルス王についてどのように裁くかをそれほど恐れているのではなく、あなたが他者に対して、自分についてどのように判断してほしいと望んでいるかを理解しているからです。
§5moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.
私はまた、この場所自体の不慣れさにも動かされています。 なぜなら、いまだかつていかなる審議においても扱われたことがないほどの重大な訴訟を、私は私邸の壁の間で、法廷の集まりや弁論家の情熱が拠り所とするあの聴衆の群れの外で述べているからです。 私はあなたの目の中に、あなたの表情と容貌の中に安らぎを見出し、あなた一人を凝視し、あなた一人へと私の弁論のすべてが向けられています。 これらのことは、真実を獲得するという希望にとってはきわめて力強いものですが、感情の喚起や、弁論のあらゆる勢いと熱弁にとっては、より弱いものなのです。
§6hanc enim, C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum.
もし私が、ガイウス・カエサルよ、この訴訟をフォーラムにおいて、あなた自身が聴き、審議する中で述べていたとしたら、ローマの人々の群集がどれほど私に活気をもたらしたことでしょうか! ローマの人々の戦争においてその生涯のすべてを捧げたことを覚えている市民のうち、誰がその王を応援しないでしょうか! 私は元老院議事堂を眺め、フォーラムを凝視し、最後には天そのものを証人に立てたことでしょう。
sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
このように、不死なる神々とローマの人々と元老院がデイオタルス王に施した恩恵を思い起こすとき、私に弁論の言葉が尽きることなど決してあり得なかったでしょう。
§7quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.
壁がこの弁論を狭めており、最大の訴訟の弁論が場所によって弱められている以上、多くの人々のためにしばしば弁論してきたカエサルよ、現在の私の心境がどのようなものかをあなた自身に引き写しておもん量ることはあなたのなすべきことです。 そうすれば、あなたの公平さと、熱心に聴く態度とが相まって、この私の混乱をより容易に和らげてくれるでしょう。
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam;
しかし、告発そのものについて述べる前に、告発者たちの抱く希望について少し述べましょう。
qui cum videantur neque ingenio neque usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
彼らは、才能においても、経験や実務の鍛錬においても優れているとは思われませんが、それでも、何らかの希望と目算なしにこの訴訟に臨んだわけではないのです。