§43haec vera laus est, quae non poetarum carminibus, non annalium monumentis celebratur, sed prudentium iudicio expenditur.
これこそが真の称賛であり、詩人の歌や年代記の記録によって祝われるものではなく、賢明な人々の判断によって評価されるものです。
equitem Romanum veterem amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque iacturis, sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet nec amicum pendentem corruere patitur;
ローマ騎士であり、古くからの友であり、熱心で、彼を愛し、彼を敬う人が、欲望によってでも、情欲による不名誉な支出や損失によってでもなく、家産を増やそうとする試みにおいて傾きつつあったとき、[カエサルは]その人を受け止め、崩壊するのを許さず、財産、地位、忠実さによって支え、維持しました。 そして今日もなお維持しており、危うい状態にある友が崩壊するのを許しません。
nec illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae.
彼の名声の輝きが、その心の目を眩ませることもなく、また地位と栄光の高さが、心の光を遮ることもありません。
§44sint sane illa magna, quae re vera magna sunt;
実際にあのようなことが偉大であっても一向に構いません。
de iudicio animi mei, ut volet quisque, sentiat;
私の心の判断については、誰もが望むように思えばよいのです。
ego enim hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiae reliquis virtutibus omnibus antepono.
というのも、私はこれほど膨大な富とこれほど偉大な幸運の中にあって、身内の者へのこの寛大さ、友情の記憶を、他のすべての美徳よりも上に置くからです。
quam quidem vos, iudices, eius in novo genere bonitatem, inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo non aspernari ac refutare sed complecti etiam et augere debetis, et eo magis quod videtis hos quidem sumptos dies ad labefactandam illius dignitatem.
審判人の皆さん、高貴で極めて権力のある人々にとっては異例である、この新しい種類の彼の善意を、あなた方は単に拒絶し退けるだけでなく、擁護し増大させねばなりません。 今日という日が、彼(カエサル)の威厳を揺るがすためにこそ費やされているのをあなた方が目にしているなら、なおさらそうすべきです。
ex qua illi nihil detrahi potest quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno dolore feret et id amiserit quod posse non speret recuperari.
その威厳から、彼が勇敢に耐えるか容易に取り戻すことのできないようなものが引き剥がされることはあり得ませんが、もし極めて親しい友が名誉を剥ぎ取られたと聞いたなら、彼は大きな苦痛なしに耐えることはできないでしょうし、回復を望めないものを失うことになるでしょう。
§45satis multa hominibus non iniquis haec esse debent, nimis etiam multa vobis quos aequissimos esse confidimus.
不公正でない人々にとって、これらのことは十分に多いはずであり、私たちが極めて公正であると確信しているあなた方にとっては、あまりにも多すぎるほどです。
sed ut omnium vel suspicioni vel malivolentiae vel crudelitati satis fiat:
occultat pecuniam Postumus, latent regiae divitiae.
しかし、すべての人の疑惑、あるいは悪意、あるいは残虐さを満足させるために[こう言いましょう]。 「ポストゥムスは金を隠しており、王の富が潜んでいる」と。
ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabiri Postumi nummo sestertio sibi addici velit? sed miserum me, quanto hoc dixi cum dolore! hem, Postume, tune es C. Curti filius, C. Rabiri iudicio et voluntate filius, natura sororis? tune ille in omnis tuos liberalis, cuius multos bonitas locupletavit, qui nihil profudisti, nihil ullam in libidinem contulisti? tua, Postume, nummo sestertio a me addicuntur? O meum miserum acerbumque praeconium!
これほど多くの民衆の中で、ガイウス・ラビリウス・ポストゥムスの財産をわずか1セステルティウス貨で競り落としたいと望む者がいるでしょうか。 しかし、ああ哀れな私よ、どれほどの苦痛を伴って私はこれを言ったことか! ああ、ポストゥムスよ、君はガイウス・クルティウスの息子であり、ガイウス・ラビリウスが判断と意志によって息子とし、本性においては彼の姉妹[の息子]であるあのポストゥムスなのか。 身内のすべての人々に対してあれほど寛大であり、その善意が多くの人々を豊かにし、何も浪費せず、いかなる欲望にも何も費やさなかった、あの君なのか。 ポストゥムスよ、君の財産が私によって1セステルティウスで競り落とされるというのか。 おお、私の哀れで苦痛に満ちた競売の告知よ!
§46at hoc etiam optat miser ut vel condemnetur a vobis, si ita bona veneant ut solidum suum cuique solvatur.
しかし、この哀れな男は、もし自分の財産が債権者全員に全額支払われるように売却されるのであれば、あなた方によって有罪とされることさえ望んでいるのです。
nihil iam aliud nisi fidem curat, nec vos huic, si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis, quicquam praeterea potestis eripere.
彼はもはや自らの信義以外には何も気にかけておらず、あなた方も、もし自分たちの慈悲深さを忘れたいと望むとしても、これ以上に彼から奪い去ることは何もできません。
quod, iudices, ne faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia pecunia petitur ab eo cui sua non redditur.
審判人の皆さん、そうされないよう私は祈り、懇願します。 自らの財産を返還されない者から、他所からの金が要求されているのであれば、なおさらです。
nam in eum cui misericordia opitulari debebat invidia quaesita est.
なぜなら、慈悲が助けるべきであった人物に対して、憎悪が仕向けられたからです。
§47sed iam, quoniam, ut spero, fidem quam tibi dedi praestiti, Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo;
しかし今や、ポストゥムスよ、私が君に与えた約束を、私が望む通りに果たしたからには、私が支払うべき涙をも返そう。
quas quidem ego tuas in meo casu plurimas vidi.
実際、私は私の危難の際に、君の涙を数多く見たのです。
versatur ante oculos luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis copiis ad me detulisti.
私の身内のすべての人にとって哀悼に満ちたあの夜が目の前に浮かびます。 君が君の全財産とともに、自分自身を丸ごと私に差し出してくれたあの夜です。
tu comitibus, tu praesidio, tu etiam tanto pondere auri quantum tempus illud postulabat discessum illum sustentasti, tu numquam meis me absente liberis, numquam coniugi meae defuisti.
君はお伴によって、護衛によって、またあの時に必要とされたほどの大量の金によって、あの出発を支えてくれました。 君は、私の不在中、決して私の子供たちを見捨てることはなく、決して私の妻を見捨てることはありませんでした。
possum excitare multos in patriam reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe audivi patri tuo Curtio magno adiumento in iudicio capitis fuisse;
祖国に帰還した多くの人々を、君の寛大さの証人として呼び出すことができます。 彼らが、君の父クルティウスが死刑裁判において大いなる助けとなったと、私がしばしば耳にした人々です。
§48sed iam omnia timeo;
しかし、今や私はすべてを恐れています。
bonitatis ipsius invidiam reformido.
その善意そのものが招く反感を恐れています。
nam indicat tot hominum fletus quam sis carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem.
なぜなら、これほど多くの人々の涙が、君が身内の人々にとってどれほど愛されているかを示しており、苦痛が私を衰弱させ、声を遮るからです。
vos obsecro, iudices, ut huic optimo viro, quo nemo melior umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram huius lucis et vestrum conspectum ne eripiatis.
審判人の皆さん、これほど優れた人物、かつてこれより優れた者がいなかったほどの人物から、ローマ騎士の称号と、この光を享受することと、あなた方の視線を奪い去らないよう懇願します。
hic vos aliud nihil orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent.
彼はあなた方に、ただ、曇りのない目でこの都市を見つめ、このフォルムに足跡を刻むことが許されること以外には何も求めていません。 それ自体、もし一人の友の財力が援助してくれなかったならば、運命が奪い去っていたであろうものなのです。