§1quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et universa civitate defigerent,—hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor.
市民諸君、私が至高至善のユーピテルと他の不滅の神々に祈り求めたこと、すなわち、私が諸君の安全と平穏と協調のために、私自身と私の財産を捧げたあの時に、もし私が自分の利益を諸君の安全より優先したことが一度でもあったなら、自ら進んで引き受けた永遠の刑罰を耐え忍ぶこと、しかし他方で、もし私が以前に行ったことをすべて国家を維持するために行い、あの悲惨な旅路を諸君の安全のために引き受けたのであったなら、邪悪で不敵な者たちが国家とすべての善き人々に対して長らく抱き続けてきたあの憎悪を、優秀な人々や国家全体ではなく、私一人に固定させるようにと祈ったこと、――もし私が諸君と諸君の子らに対してこのような心づもりでおり、その結果、いつか諸君と元老院議員諸公とイタリア全土が私に対する記憶と哀れみと補償に包まれるようになることを願ったのであれば、その自己献身が、不滅の神々の判断、元老院の証言、イタリアの合意、敵たちの告白、そして諸君の神聖かつ不滅の恩恵によって、私が実証されたと判断されたことを、私はこの上なく喜ぶものであります。
§2namque, Quirites, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate caruissem.
というのも、市民諸君、人間にとって障害のない順調な生涯の歩みにおける、繁栄し、安定的で、永続的な幸運ほど望ましいものはないとはいえ、もし私にとってすべてが平穏で穏やかであったなら、私が今や諸君の恩恵によって享受している、信じがたいほどで、ほとんど神的な喜びの快楽を、私は欠いていたことでしょう。
quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta nunc sunt restituti.
人類にとって、各自の子どもたちほど甘美なものが、自然から与えられたでしょうか。 私にとっても、彼らは私自身の溺愛のゆえにも、また彼らの優れた才能のゆえにも、私の命よりも大切な存在です。 しかし、彼らが生まれた時には、今や彼らが私に返還された時ほどの大きな喜びはなかったのです。
§3nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis.
誰にとっても、私の弟が私にとってそうであるほどに愉快な存在であった者はかつてありませんでした。 私は彼を楽しんでいた時よりも、彼を欠いていた時、そして諸君が私を彼に、彼を私に返してくださった後にこそ、そのことを強く実感したのです。
res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumes adferebant.
各々の財産は各自を喜ばせるものです。 取り戻された私の他の財産は、それらが無事であった当時よりも、今や私により多くの快楽をもたらしています。
amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo.
友情、交際、近隣関係、庇護関係、そして最後に競技会や祝祭日が、いかに多くの快楽を持っているかを、私はそれらを享受している時よりも、それらを失っている時により深く理解したのです。
§4iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent.
さらにまた、名誉、尊厳、地位、身分、そして諸君の恩恵は、私にとって常にきわめて輝かしいものと思われていましたが、それらは今や一新されて、もし一時的に覆い隠されることがなかった場合よりも、いっそう輝かしく見えます。
ipsa autem patria, di immortales! dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat;
しかし、祖国そのものは、不滅の神々よ! それがいかに多くの愛おしさと、いかに多くの快楽を携えているか、言葉に表すことすらほとんどできません。
quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis;
イタリアのこの景観、諸都市のこの賑わい、諸地方のこの美しさ、これらの畑、これらの作物、この都の美、市民たちの人間味、国家の尊厳、そして諸君の威厳よ! 私は以前、これらのすべてを誰よりも享受していました。
sed tamquam bona valetudo iucundior est iis qui e gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
しかし、健康というものが、一度も病気になったことのない体を持つ人々よりも、重病から回復した人々にとってより愉快であるように、これらのすべてのものは、絶えず享受されている時よりも、切望された後にこそ、より我々を楽しませるのです。
§5quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit.
それでは、なぜ私はこれらのことを論じるのでしょうか。 何のために。 それは、諸君が私や私の弟、そして私たちの子供たちに施してくださった恩恵の偉大さと多さを、言葉によって増幅したり飾ったりするどころか、列挙したりその恩恵に追いついたりすることすらできるほどの、これほど偉大な雄弁さや、これほど神的で信じがたい弁論の才を持った者は、かつて誰もいなかったということを諸君が理解できるようにするためです。
A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis.
私は両親からは、そうあるのが必然であったように、幼い者として生み落とされましたが、諸君からは、執政官としての身分で誕生させられたのです。
illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis.
両親は私に、将来どのような者になるかも分からぬ弟を与えましたが、諸君は、試練を経て、信じがたいほどの肉親愛を持つことが知られた弟を返してくださいました。
rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt.
私はあの時代に、ほとんど失われかけていた国家を両親から受け継ぎましたが、諸君からは、かつて一人の働きによって救われたと万人が判断した国家を取り戻したのです。
di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis.
不滅の神々は私に子供たちを与え、諸君は彼らを返してくださいました。
multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus.
その他にも多くの望まれたものを私たちは不滅の神々から得ましたが、もし諸君の意志がなかったなら、私たちは神々のあらゆる贈り物を欠いていたことでしょう。
vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.
最後に、私たちが一歩一歩一つずつ獲得してきた諸君の名誉を、私たちは今や諸君から一括して授かっており、その結果、私たちがかつて両親に、不滅の神々に、諸君自身に負っていたのと同等の一切の恩を、今この時にローマの全人民に対して負っていることになるのです。