§32* * * aret.
* * * である。
itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus repudiavistis.
それゆえ、世界中への土地分配やあのカンプニア土地法案を、あなた方全員が精神、行動(手)、声をもって拒絶したとき、この私の上奏(告発)により、元老院がその事件の審理においてあなた方全員よりも入念であったり容赦なかったりしたわけではない。
§33idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo, praedico, denuntio.
私は、この裁判の発起人である者が叫び、公言し、警告しているのと同じことを叫び、公言し、警告する。
nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis;
あなた方が恐れるべき王も、部族も、国民も、もはや誰も残っていない。
nullum adventicium, nullum extraneum malum est quod insinuare in hanc rem publicam possit.
この国家に入り込みうる外来の、あるいは外部の災いなど何一つ存在しない。
si immortalem hanc civitatem esse voltis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.
もしあなた方がこの国家が不滅であり、この帝国が永遠であり、その栄光が不朽であり続けることを望むなら、我々は我々自身の欲望から、不穏な人々や革命を望む者たちから、内部の災いから、そして国内の陰謀から身を守らねばならない。
§34hisce autem malis magnum praesidium vobis maiores vestri reliquerunt, vocem illam consulis: 'qui rem publicam salvam esse vellent.
しかし、これらの災いに対して、あなた方の先祖は大きな防壁を、あの執政官の言葉を残してくれた。 「国家の安全を願う者は[我に従え]」と。
' huic voci favete, Quirites, neque vestro iudicio abstuleritis mihi neque eripueritis rei publicae spem libertatis, spem salutis, spem dignitatis.
市民たちよ、この言葉を支持せよ。 そしてあなた方の判決によって、私から(友を救う)希望を奪い去ったり、国家から自由の希望、安全の希望、尊厳の希望をひったくったりしないでほしい。
§35quid facerem, si T. Labienus caedem civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem.
もしティトゥス・ラビエヌスがルキウス・サトゥルニヌスのように市民の虐殺を行い、牢獄を破り、武装してカピトリウムを占拠していたら、私はどうしただろうか。 私はガイウス・マリウスが行ったのと同じことをしただろう。 元老院に諮り、国家を防衛するようあなた方を鼓舞し、私自身も武装して、武装した彼に立ち向かっただろう。
nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi.
今は武器の嫌疑が全くなく、武器も見えず、暴力も虐殺も、カピトリウムや砦の包囲も存在せず、ただ有害な告発と過酷な裁判があり、事態のすべてが護民官によって国家に反して引き起こされているのだから、私はあなた方を武器に呼びかけるのではなく、あなた方の尊厳に対する攻撃に対して投票(投票権の行使)を行うよう促すべきだと考えた。
itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque.
それゆえ、私は今、あなた方全員に願い、哀願し、勧告する。
non ita mos est, consulem es * * *
執政官が * * * というのは、このような慣習ではない。
§36* * * timet;
* * * 恐れている。
qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit;
国家のために敵に立ち向かい、正面にこれら傷跡や徳の証を受け取った者が、自らの名声に傷を負うことを激しく恐れている。
quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, cui necessario cedendum est, perhorrescit.
敵の侵入も決してその場所から動かすことのできなかった者が、今、従わざるを得ない市民たちの攻撃を激しく恐れている。
§37Neque a vobis iam bene vivendi sed honeste moriendi facultatem petit, neque tam ut domo sua fruatur quam ne patrio sepulcro privetur laborat.
彼はもはやあなた方に良く生きる機会を求めているのではなく、潔く死ぬ機会を求めているのであり、自身の家を享受することよりも、祖先の墓を奪われないようにと苦心しているのである。
nihil aliud iam vos orat atque obsecrat nisi uti ne se legitimo funere et domestica morte privetis, ut eum qui pro patria nullum umquam mortis periculum fugit in patria mori patiamini.
彼は、合法的な葬儀と自宅での死を奪わないでほしいということ、そして、祖国のためにいかなる死の危険からも決して逃げなかった彼が祖国で死ぬのを許してほしいということ以外、もはやあなた方に何も願い、哀願してはいない。
§38dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pl. praestitutum est;
私は、護民官によって私に事前に定められた時間まで弁論を行った。
a vobis peto quaesoque ut hanc meam defensionem pro amici periculo fidelem, pro rei publicae salute consularem putetis.
あなた方に願うとともに懇願する。 私のこの弁護が、友の危機に対しては忠実なものであり、国家の安全に対しては執政官にふさわしいものであると見なしてほしい。
§38bet cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus.
そして、ローマ市民全体にとっても、さらにそれ以上に騎士階級にとっても、はるかに最も愛される人物である。