§32* * * aret.
* * *。
itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus repudiavistis.
因此,在我的主持下,元老院在审理此案时并没有比你们大家更尽责或更严厉,因为你们大家曾用心灵、双手和声音拒绝了对世界的土地分配以及那片坎帕尼亚土地本身。
§33idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo, praedico, denuntio.
对于这个审判的发起人所叫嚷、宣告和警告的事情,我同样在叫嚷、宣告和警告。
nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est quod insinuare in hanc rem publicam possit.
没有一个残存的君主,没有一个种族,没有一个民族能让你们害怕;也没有任何外来的、外部的灾祸能够侵入这个国家。
si immortalem hanc civitatem esse voltis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.
如果你们希望这个城邦永存,希望这个帝国永久,希望这荣耀永远保持,我们就必须警惕我们自己的欲望,警惕那些骚乱分子和渴望变革的人,警惕内部的灾祸,警惕国内的阴谋。
§34hisce autem malis magnum praesidium vobis maiores vestri reliquerunt, vocem illam consulis: 'qui rem publicam salvam esse vellent.
然而,针对这些灾祸,你们的先辈给你们留下了一个伟大的保障,那就是执政官的那句名言:“愿那些希望国家安全的人”。
' huic voci favete, Quirites, neque vestro iudicio abstuleritis mihi neque eripueritis rei publicae spem libertatis, spem salutis, spem dignitatis.
市民们,支持这句话吧,不要用你们的判决从我这里夺走希望,也不要从国家那里抢走自由的希望、安全的希望、尊严的希望。
§35quid facerem, si T. Labienus caedem civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem.
如果提图斯·拉比埃努斯像卢基乌斯·萨图尔尼努斯那样屠杀公民,如果他砸开监狱,如果他带领武装人员占领卡皮托林,我该怎么办? 我会做盖乌斯·马略所做的同样的事:我会向元老院报告,我会激励你们去保卫国家,我自己武装起来去对抗武装的他。
nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi.
现在,既然没有任何对武力的怀疑,我看不见武器,没有暴力,没有屠杀,没有对卡皮托林和卫城的包围,而只有毁灭性的指控、严酷的审判,以及护民官针对国家发起的一切事端,我认为不应当号召你们拿起武器,而应当激励你们用选票去对抗对你们尊严的攻击。
itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque.
因此,我现在请求、哀求并劝告你们大家。
non ita mos est, consulem es * * *
一个执政官 * * * 这并不是习俗。
§36* * * timet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, cui necessario cedendum est, perhorrescit.
* * * 害怕;那个为了国家而迎面承受了这些伤疤和美德印记的人,正极度恐惧自己的名誉受到任何创伤;那个敌人的入侵绝不能动摇其地位的人,现在却害怕同胞公民的冲击——而对此他必须被迫屈服。
§37Neque a vobis iam bene vivendi sed honeste moriendi facultatem petit, neque tam ut domo sua fruatur quam ne patrio sepulcro privetur laborat.
他现在向你们请求的不再是好好生活的机会,而是体面死去的可能;他所努力的,与其说是享受自己的家园,不如说是为了不被剥夺祖先的坟墓。
nihil aliud iam vos orat atque obsecrat nisi uti ne se legitimo funere et domestica morte privetis, ut eum qui pro patria nullum umquam mortis periculum fugit in patria mori patiamini.
他现在对你们别无所求,只是哀求你们不要剥夺他合法的葬礼和在家中死去的权利,好让这位为了祖国从未逃避过任何死亡危险的人,被允许死在自己的祖国。
§38dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pl. praestitutum est; a vobis peto quaesoque ut hanc meam defensionem pro amici periculo fidelem, pro rei publicae salute consularem putetis.
我已经说到了护民官为我预先设定的时间;我请求并恳求你们,认为我的这一辩护对于朋友的危险而言是忠诚的,对于国家的安全而言是符合执政官身份的。
§38bet cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus.
而且他不仅深受全体罗马人民的喜爱,更远受骑士阶级的爱戴。