§8.31.1Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse accisas sciebat.
ガイウス・ファビウスは、残りの軍勢を率いてカルヌテス族およびその他の部族のところへ出発した。 彼は、自身がドゥムナクスと戦ったあの戦闘によって、それらの部族の軍勢が打撃を受けていることを知っていたのである。
§8.31.2Non enim dubitabat quin recenti calamitate summissiores essent futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent concitari.
というのも、彼らが最近の災難によってより従順になるであろうこと、しかし猶予と時間が与えられ、同じドゥムナクスが煽り立てるならば、再び蜂起する可能性があることを、彼は疑っていなかったからである。
§8.31.3Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium consequitur.
このことにおいて、諸部族を帰順させる上での極めて大きな幸運と迅速さがファビウスに伴った。
§8.31.4Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Armoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legionumque imperata sine mora faciunt.
なぜなら、しばしば攻撃を受けながらも決して和平に言及したことのなかったカルヌテス族が、人質を差し出して降伏し、大西洋に接するガリアの最果ての地に位置し、アルモリカと呼ばれるその他の諸部族も、カルヌテス族の威光に促され、ファビウスと軍団の到着と同時に、命令を遅滞なく実行したからである。
§8.31.5Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.
ドゥムナクスは自身の領土から追放され、ただ一人彷徨い、身を潜めながら、ガリアの最果ての地域を目指すことを余余儀なくされた。