§7.78.1Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati sententiam descendant:
様々な意見が述べられた後、彼らは、病気や年齢のために戦争の役に立たない人々は町から退去し、クリトグナトゥスの意見に従う前に、他のあらゆる手段をまず試みることを決定する。
§7.78.2illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem.
しかし、もし状況が強制し、救援部隊が遅れるならば、降伏や和平の条件を受け入れるよりはむしろ、あの提案を採用すべきである(と彼らは決定した)。
§7.78.3Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur.
彼らを町に受け入れていたマンドゥビイ族は、妻や子供たちとともに退去することを余儀なくされる。
Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, §7.78.4flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
彼らがローマ人の包囲壁に近づいたとき、涙を流しながらあらゆる懇願をもって、自分たちを奴隷として受け入れ、食物で救ってくれるよう求めた。
§7.78.5At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat.
しかしカエサルは、土塁に番兵を配置して、彼らを受け入れることを禁じた。