§7.78.1Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati sententiam descendant: §7.78.2illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem.
在发表了这些意见之后,他们决定:那些因疾病或年龄而对战争无用的人应离开城镇,并且在屈从于克里托格纳图斯的意见之前,应先尝试一切其他办法;然而,如果局势所迫且援军延迟,他们宁可采用那个方案,也不接受投降或和平的条件。
§7.78.3Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur.
曾将他们接纳进城镇的曼杜比伊人,被迫与他们的妻子儿女一同离开。
Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, §7.78.4flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
当这些人接近罗马人的防御工事时,他们流着泪、用尽一切恳求,请求罗马人将他们作为奴隶收留并用食物救济他们。
§7.78.5At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat.
但凯撒在土垒上布置了卫兵,禁止收留他们。