§7.67.1Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit.
提案が承認され、全員が誓いによって宣誓させられた後、翌日、騎兵を三つの部分に分割して、二つの戦列が両側面から姿を現し、一つ(の戦列)は隊列の先頭で進軍を妨害し始めた。
§7.67.2Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet.
このことが報じられると、カエサルも自軍の騎兵を三分割して敵に向かって進むよう命じる。
Pugnatur una omnibus in partibus.
すべての場所で一斉に戦闘が繰り広げられる。
§7.67.3Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur.
隊列は立ち止まり、輜重は各軍団の間に収められる。
§7.67.4Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat;
もしどこかの部分で味方が苦戦しているか、あるいはより激しく圧迫されているように見えたなら、カエサルはそこへ軍旗を進め、戦列を整えるよう命じていた。
quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
このことは、敵が追撃するのを遅らせ、味方を援助の希望によって勇気づけた。
§7.67.5Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt.
ついにゲルマン人たちが右側面から丘の頂を確保して、敵をその場所から追い払い、ウェルキンゲトリクスが歩兵部隊とともに駐屯していた川まで逃げる者たちを追跡して、多くの者を殺害する。
§7.67.6Qua re animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant.
このことに気づくと、残りの者たちは包囲されることを恐れて逃亡する。
Omnibus locis fit caedes.
すべての場所で虐殺が行われる。
§7.67.7Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.
捕らえられたハエドゥイ族の極めて高貴な三人(の有力者)がカエサルのもとに連行される。 すなわち、先の民会でコンウィクトリタウィスと争いを起こしていた騎兵指揮官のコトゥス、リタウィックスの離反の後に歩兵部隊を率いていたカワリルス、そして、カエサルの到来前に、彼を指導者としてハエドゥイ族がセクアニ族と戦争で戦っていたエポレドリクスである。