§7.59.1Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse confirmabant.
いまやカエサルがゲルゴウィアから撤退したと噂されており、いまやハエドゥイ族の離反とガリアの新たな暴動に関する風評がもたらされていた。 そしてガリア人たちは会談の中で、カエサルが行路とリゲル川を遮断され、食糧不足によってやむなく属州へと急行したのだと言い張っていた。
§7.59.2Bellovaci autem defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt.
一方、ベッロワキー族は、以前からそれ自体で不実であったが、ハエドゥイ族の離反を知ると、兵力を集め、公然と戦争を準備し始めた。
§7.59.3Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat intellegebat,
そのときラビエヌスは、事態のこれほどの激変により、自分が以前に考えていたのとは全く異なる方針を採らねばならないことを理解した。
§7.59.4neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat.
もはや彼は、何かを獲得し戦闘で敵を挑発することではなく、軍隊を無傷でアゲディンクムに撤退させることを考えていた。
§7.59.5Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat;
なぜなら、一方の側からは、ガリアにおいて最も勇猛であるとの評判を得ている部族であるベッロワキー族が迫っており、他方の側は、カムロゲヌスが準備を整え武装した軍勢を率いて押さえていたからである。
tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat.
さらに、守備隊および輜重から遮断された軍団を、最大の川が隔てていた。
§7.59.6Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.
これほど多くの困難が突然立ちふさがったので、彼は自らの精神の不屈さに助けを求めねばならないと確信した。