§7.59.1Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse confirmabant.
此时,已有传闻说恺撒已从杰尔戈维亚撤离,此时,有关埃杜伊人的叛变和高卢第二次起义的流言也已传开,高卢人在会谈中确凿地声称,恺撒因被切断了道路和莉格河,在粮食匮乏的逼迫下,已匆忙向行省退去。
§7.59.2Bellovaci autem defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt.
而在此前本身就不忠诚的贝洛瓦基人,在得知埃杜伊人的叛变后,也开始聚集兵力,并公开准备战争。
§7.59.3Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat intellegebat, §7.59.4neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat.
这时拉比埃努斯认识到,由于局势发生了如此巨大的变化,他必须采取一个与他先前所想截然不同的计划,他已不再考虑如何获取某些战果并挑起与敌人的战斗,而是考虑如何将军队完好无损地带回阿格丁库姆。
§7.59.5Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat.
因为在一边,在高卢享有最高勇猛声誉的城邦——贝洛瓦基人正步步逼近;在另一边,卡穆洛格努斯正率领一支准备充分且装备精良的军队扼守要地;此外,一条极大的河流将与留守部队和辎重隔绝开来的军团挡在彼岸。
§7.59.6Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.
面对如此多突然出现的困难,他明白自己必须向内心的勇气寻求帮助。