§7.47.1Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit.
カエサルは自ら心に描いていたことを達成すると、退却の合図を鳴らすよう命じ、彼がともにいた第十軍団には直ちに軍旗を留めさせた。
§7.47.2Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
しかし、他の軍団の兵士たちは、かなり大きな谷が間に介在していたためにラッパの音が聞こえなかったものの、カエサルから命じられていた通りに、軍事トリブヌスたちや副官たちによって引き留められていた。
§7.47.3Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt.
しかし、迅速な勝利への期待や敵の敗走、そしてこれまでの戦いにおける勝利に気もそぞろになった彼らは、自分たちの勇気によって達成できないほど困難なことなど何もないと考え、町の城壁と門に近づくまでは追撃をやめなかった。
Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, §7.47.4qui longius aberant repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt.
そのとき、まさに都市のあらゆる場所から叫び声が沸き起こり、(叫び声が上がった場所から)遠くに離れていた人々は、突然の騒乱に恐れおののき、敵がすでに門の内側にいると思い込んで、町から外へ逃げ出した。
§7.47.5Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
母親たちは城壁の上から衣服や銀を投げ、胸をはだけて身を乗り出し、両手を広げてローマ人たちに、自分たちを助けてくれるよう、またアウァリクムで彼らがしたように、女性や子供にさえ容赦しないようなことはしないでほしいと哀願した。
§7.47.6nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant.
女たちのうち数人は、城壁から手づたいに降ろされて兵士たちに身を投じていた。
§7.47.7Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.
第八軍団の百人隊長ルキウス・ファビウスは、その日、味方の間で、自分はアウァリクムでの賞与に駆り立てられており、他の誰にも自分より先に城壁に登らせるような真似はしないと言っていたことで知られていたが、同じ歩兵中隊の戦友三名を見つけ、彼らに担ぎ上げられて城壁に登った。 そして、今度は彼自身が彼らを一人ずつ引き上げて、城壁の上に立たせた。