§7.43.1Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt,
その間に、自分たちのすべての兵士がカエサルの支配下に拘束されているという知らせがもたらされると、彼らはアリスティウスのもとへ駆け寄り、公の決定によってなされたことは何もないと主張し、略奪された財産に関する糾問を議決する。
§7.43.2Litavicci fratrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.
彼らはリタウィックスとその兄弟たちの財産を没収し、自己の身の潔白を証明するためにカエサルのもとへ使節を送る。
§7.43.3Haec faciunt reciperandorum suorum causa;
彼らは自分たちの者たちを取り戻すためにこれらのことを行う。
sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant.
しかし、犯罪によって汚され、また略奪された財産からの利益に囚われ、その件が多くの人々に及んでいたために罰への恐怖に怯えた彼らは、密かに戦争に関する計画を立て始め、残りの諸部族を使節によって誘いかける。
§7.43.4Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere.
これらのことにカエサルは気づいていたものの、それでもできる限り穏やかに使節たちに応答した。 民衆の無知と軽率さのゆえに、自分がその部族について厳しく判断することは何もなく、またハエドゥイ族に対する自分の好意をいささかも減じることはない、と。
§7.43.5Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret,
彼自身はガリアのより大きな動揺を予想し、すべての部族によって包囲されないように、いかにしてゲルゴウィアから撤退し、再び全軍を集結させるかという計画を立てていた。
§7.43.6ne profectio nata ab timore defectionis similis fugae videretur.
撤退のための出発が、反乱の恐怖から生じたものであり、退却に似たものであるように見えないようにするために。