§6.43.1Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit.
カイサルは再び敵を悩ますために出発し、隣接する諸部族から集められた大勢の兵を四方に派遣した。
§6.43.2Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur;
だれかが目にしたすべての村や建物はことごとく放火され、略奪品があらゆる場所から奪い去られた。
§6.43.3frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur.
穀物は、これほど多くの駄獣や人間によって消費されただけでなく、季節の遅さと雨のために倒伏してしまっており、仮に現時点で身を隠している者がいたとしても、軍が撤退したあとには、彼らはあらゆる物の欠乏によって滅びざるを得ないと思われた。
§6.43.4Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto,
そして、騎兵があらゆる方向にこれほど細かく分散されたため、捕虜たちが、逃走中のアンビオリクスを今しがた自分たちが見たのだとあたりを見回したり、彼はまだ完全に視野から消え去ったわけではないと言い張ったりするような事態にしばしば至り、その結果、追いつくという希望がもたらされ、無限の労苦が引き受けられることとなった。
§6.43.5qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur,
カイサルから絶大な恩顧を得るだろうと考えた者たちは、その熱意によって人間の限界をほとんど超えるほどであり、常に、完全な成功まであとわずか一歩であるかのように思われた。
§6.43.6atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.
一方、彼(アンビオリクス)は隠れ家や森林へと身を逃れ、夜間に身を隠して、わずか4騎というこれ以上ない小規模な騎兵の護衛だけを伴って他の地域や方角へと向かった。 彼はこの4騎だけに自らの命を託す勇気を持っていたのである。