§6.38.1Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat.
カエサルのもとで筆頭百人隊長を務めたことがあり、これまでの戦闘でも言及したプブリウス・セクスティウス・バクルスが、病気のため守備兵とともに陣営に残されていたが、彼はすでに5日間、食事をとっていなかった。
§6.38.2Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit:
彼は自分と全員の命をあきらめ、武器も持たずに幕舎から出てきた。 そして、敵が迫りつつあり、事態が極めて危機的な状況にあるのを目にすると、近くにいる者たちから武器をひったくり、門のところに立ちふさがった。
§6.38.3consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent.
守備についていた大隊の百人隊長たちがこの彼に続き、しばらくの間、ともに戦いを持ちこたえた。
§6.38.4Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur.
セクスティウスは重傷を負って意識を失い、手から手へと引きずられながら、かろうじて救出された。
§6.38.5Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
この時間の猶予が得られたことで、残りの者たちは、防御壁に踏みとどまり、守備兵としての姿を敵に示すことができるほどに気を取り直した。