§5.38.1Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur;
安比奥里克斯因这一胜利而意气风发,立即率领骑兵前往与他的王国相邻的阿杜亚图基人那里。
neque noctem neque diem intermittit peditatumque se subsequi iubet.
他日夜兼程,并命令步兵随后跟进。
§5.38.2Re demonstrata Aduatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant: §5.38.3interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; §5.38.4nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem.
在说明了情况并鼓动了阿杜亚图基人之后,他在第二天到达了内尔维人那里,并激励他们不要错失这个使自己获得永久解放、并就他们所遭受的伤害向罗马人复仇的机会:他指出两名副将已被杀害,军队的大部分已经覆灭;要消灭那支与西塞罗一同越冬、被突然袭击的军团是易如反掌的事;他宣称自己将在这件事上提供协助。
Facile hac oratione Nerviis persuadet.
他通过这番演说轻易地劝服了内尔维人。