§5.37.1Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant imperat.
サビヌスは、当時自分の周囲にいた軍事トリブヌスたちや第一列の百人隊長たちに自分に従うよう命じる。 そして、アンビオリクスに近づいた際、武器を捨てるよう命じられてこれに従い、部下たちにも同じようにするよう命じる。
§5.37.2Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur.
\n その間、彼らの間で条件についての交渉が行われ、アンビオリクスによって意図的に長々と話が続けられているうちに、サビヌスは徐々に包囲され、殺害される。
§5.37.3Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.
\n すると彼らは、実に自分たちの習慣に従って勝利の歓声をあげ、叫び声を張り上げ、我々の軍勢に襲いかかって隊列を混乱に陥れる。
§5.37.4Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum.
\n そこにおいてルキウス・コッタは戦いながら、兵士の大部分とともに殺害される。
Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi;
残りの者たちは、そこから出撃した元の陣営へと退却する。
§5.37.5ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur.
\n 彼らのうち、軍旗手ルキウス・ペトロシディウスは、大勢 of 敵に追い詰められたとき、軍旗を土塁の内側へと投げ入れ、自身は陣営の前で極めて勇敢に戦いながら討ち死にする。
Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent;
彼らは夜までかろうじて攻撃を耐え抜く。
§5.37.6noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt.
\n 夜になると、全員が一人残らず、生存の望みを絶たれて自ら命を絶つ。
§5.37.7Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
\n 戦闘から逃れたわずかな者たちが、森の中の定かならぬ道を通って、副官ティトゥス・ラビエヌスの冬営地へとたどり着き、彼に起きた出来事を知らせる。