§5.25.1Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant.
カルヌテス族の中に、最高の家柄に生まれたタスゲティウスという者がおり、彼の先祖は自分たちの部族国家において王位を保持していた。
§5.25.2Huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, maiorum locum restituerat.
カエサルは、彼に対して、彼の勇気と自身への好意に報いて、また、すべての戦争において彼の並外れた働きを利用していたことから、先祖の地位を返還していた。
§5.25.3Tertium iam hunc annum regnantem inimici, multis palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt.
彼がすでにこの統治3年目を迎えていたとき、敵たちが、その部族国家の多くの人々が公然とこれを支持・教唆する中で、彼を殺害した。
§5.25.4Defertur ea res ad Caesarem.
その件がカエサルに報告される。
Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere.
彼(カエサル)は、その陰謀が多くの人々に及んでいたため、国家が彼らの扇動によって離反することを恐れ、ルキウス・プランクスに、レギオンとともにベルギウムから速やかにカルヌテス族の地へと出発してそこで冬を越し、また、誰の関与によってタスゲティウスが殺害されたかを知ったならば、それらの者たちを逮捕して自身のもとへ送るよう命じる。
§5.25.5Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.
その間に、彼がレギオンを委ねていたすべてのレガトゥスたちとクァエストルから、冬営地に到着し、冬営のための場所が要塞化されたとの報告を彼は受け取った。