§5.22.1Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent.
これらの事柄がこれらの場所で行われている間に、カッシウェラウヌスは、以前に海に面していると示したカンティウム(そこは4人の王、すなわちキンゲトリクス、カルウィリウス、タクシマグルス、セゴワクスがその地域を支配していた)に使節を送り、すべての軍勢を集めて海辺の陣営を不意に襲撃し攻撃するよう彼らに命じる。
§5.22.2Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt.
彼らが陣営にやって来ると、我が兵たちは打って出て、彼らの多くを殺害し、さらに高貴な指導者であるルゴトリクスをも捕虜にして、味方を無傷で引き揚げさせた。
§5.22.3Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit.
カッシウェラウヌスはこの戦いの報告を受け、これほど多くの損失を被り、領土を荒らされ、とりわけ諸部族の離反に深く動揺して、アトレバテス族のコッミウスを仲介者として降伏についての使節をカエサルのもとに送る。
§5.22.4Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit;
カエサルは、ガリアの突発的な不穏な動きのために大陸で冬営することを決定しており、夏の残り時間も多くなく、それが容易に引き延ばされ得る(時間を浪費し得る)と理解していたので、人質を要求し、ブリタニアがローマ民衆に毎年どれだけの租税を支払うべきかを定めた。
§5.22.5interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.
またカッシウェラウヌスに対し、マンドゥブラキウスやトリノバンテス族に危害を加えないよう禁じ、命じた。