§5.22.1Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent.
在这些地方进行这些活动期间,卡西维劳努斯向坎蒂乌姆(我们在上文已指出该地临海,并由四位国王,即金格托里克斯、卡尔维里乌斯、塔克西马古卢斯和塞戈瓦克斯统治这些地区)派遣使者,命令他们集结所有军队,出其不意地袭击并攻打海边的营地。
§5.22.2Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt.
当他们来到营地时,我们的士兵发起出击,杀死了他们中的许多人,还俘虏了高贵的领袖卢戈托里克斯,然后毫发无损地返回。
§5.22.3Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit.
卡西维劳努斯在得知这场战斗的消息后,由于遭受了如此多的损失、领土被蹂躏,特别是对各部落的背叛深感不安,便通过阿特雷巴特人科米乌斯向恺撒派遣使者商讨投降事宜。
§5.22.4Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit; §5.22.5interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.
恺撒鉴于高卢突然发生动乱,决定在大陆过冬,且夏天所剩时间无多,并意识到这容易被拖延下去,于是勒令他们交出人质,并规定了不列颠每年应向罗马人民缴纳多少贡税;他禁止并命令卡西维劳努斯不得伤害曼杜布拉基乌斯和特里诺文特人。