§5.13.1Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam.
島は本来、三角形の形状をしており、その一辺はガリアに面している。
Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat.
この辺の一方の角(カンティウムにあり、そこへとガリアからのほぼすべての船が向かう)は東を向き、下方の角は南を向いている。
Hoc pertinet circiter millia passuum quingenta.
この辺はおよそ500マイルにわたって延びている。
§5.13.2Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem;
もう一辺はヒスパニアおよび西に向かって傾いている。
qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.
その側にはヒベルニアがあり、見積もられるところでは、ブリタンニアより半分だけ小さいが、渡航距離はガリアからブリタンニアへのそれと同じである。
§5.13.3In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem.
この中間の航路に、モナと呼ばれる島がある。 さらにいくつかのより小さな隣接する島々があるとみなされており、それらの島々については、冬至の頃に連続して30日間夜が続くと一部の者が書いている。
§5.13.4Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus.
私たちは問い合わせによってそれについて何も見出すことはできなかったが、ただ、水時計による確実な測定によって、大陸におけるよりも夜が短いことを確認した。
§5.13.5Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium.
彼らの見解が伝えるところによれば、この辺の長さは700マイルである。
§5.13.6Tertium est contra septentriones;
第三の辺は北に向いている。
cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat.
その方向にはいかなる陸地も対面していないが、その辺の角は主としてゲルマニアを向いている。
Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.
この辺は長さにおいて800マイルであると見積もられている。
§5.13.7Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
このようにして、島全体の周囲は2000マイルに達する。