§5.13.1Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam.
该岛本来呈三角形,其中一条边面向高卢。
Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat.
这条边的一角位于坎提乌姆,几乎所有来自高卢的船只都驶向那里,这一角朝向东方,而下方的一角则朝向南方。
Hoc pertinet circiter millia passuum quingenta.
这条边延伸大约五百英里。
§5.13.2Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.
另一条边向西班牙和西方倾斜;在这方向有希伯尼亚,据估计其面积比不列颠小一半,但从那里渡海的距离与从高卢到不列颠的距离相等。
§5.13.3In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem.
在这条中间航道上有一座岛屿,被称为莫纳;此外,据认为还有若干较小的邻近岛屿,关于这些岛屿,有人写道,在冬至期间会有连续三十天的黑夜。
§5.13.4Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus.
我们通过调查对此一无所获,只是通过水钟的精确测量,我们看到这里的黑夜比大陆上要短。
§5.13.5Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium.
据他们的意见所传,这条边的长度为七百英里。
§5.13.6Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat.
第三条边面向北方;其方向没有对面的陆地,但该边的这一角主要朝向日耳曼尼亚。
Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.
据估计,这条边的长度为八百英里。
§5.13.7Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
因此,整座岛屿的周长为两千英里。