§5.12.1Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt,
ブリタンニアの内陸部は、その島で生まれたと彼ら自身が口伝によって伝えられていると語る人々によって住まわれている。
§5.12.2maritima pars ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.
沿岸部は、略奪と戦争を仕掛けるためにベルギウムから渡ってきた人々によって[住まわれており](彼らのほぼ全員が、そこへと至る前に出身であった諸国家のその名称で呼ばれている)、戦争を仕掛けた後にそこに留まり、土地を耕し始めた。
§5.12.3Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
人口は無数であり、建物は極めて多く、ほぼガリアのそれらに似ており、家畜の数も多い。
§5.12.4Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo.
彼らは貨幣の代わりに、青銅、金貨、あるいは一定の重さに測定された鉄の棒を使用している。
§5.12.5Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia;
そこでは、内陸地域で錫が、沿岸部で鉄が産出するが、その量はわずかである。
aere utuntur importato.
青銅は輸入されたものを使用している。
Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.
木材はブナとモミを除いて、ガリアと同様にあらゆる種類のものがある。
§5.12.6Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant;
ウサギと鶏とガチョウを食べることは神法に反すると彼らは考えている。
haec tamen alunt animi voluptatisque causa.
しかし、彼らはこれらを気晴らしと楽しみのために飼育している。
Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
気候はガリアよりも温和であり、寒さはより和らいじている。