Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §5.1.1-5.1.9

建造新型船只的命令与伊里里库姆的平定

第 157 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

凯撒在命令高卢的副将们按照新规格建造和修缮船只后,前往伊里里库姆,通过索要人质并指定仲裁人,平息了皮鲁斯泰人的侵扰。

§5.1.1L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent.
在鲁基乌斯·多米提乌斯和阿庇乌斯·克劳狄乌斯担任执政官期间,凯撒在离开冬营前往意大利时(正如他每年习惯做的那样),命令他派去统领各军团的副将们,务必在冬季期间安排建造尽可能多的新船,并修缮旧船。
Earum modum formamque demonstrat.
他向他们指示了这些船只的尺寸和规格。
§5.1.2Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
为了装载的迅速和便于拖曳上岸,他将船身建造得比我们习惯在我们的海(地中海)中使用的船稍矮一些;而他之所以更加这样做,是因为他了解到,由于潮汐的频繁交替,那里的波浪不会很大;为了装载货物和运输大量的役畜,他将船身建造得比我们在其他海域中使用的船稍宽一些。
§5.1.3Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat.
他命令将所有这些船都建成快速漕渡船,而矮矮的船身对这一目的有很大帮助。
§5.1.4Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet.
他下令从西班牙运来装备船只所需的物资。
§5.1.5Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat.
他自己在完成了近高卢的司法会议后,便前往伊里里库姆,因为他听说该属州接壤的地区正遭受皮鲁斯泰人的侵扰和蹂躏。
§5.1.6Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet.
他到达那里后,向各部落征召士兵,并命令他们集结到指定的地点。
§5.1.7Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere.
消息传开后,皮鲁斯泰人派遣使者到他那里,说明那些事情并非出自公意,并表示他们准备用一切办法为造成的伤害进行赔偿。
§5.1.8Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat.
听取了他们的陈述后,凯撒要求他们交出人质,并命令在指定的日期前送来;如果不这样做,他表示自己将用战争来讨伐他们的部落。
§5.1.9Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.
正如他所命令的那样,当人质在指定日期被送来时,他在各部落之间指定了仲裁人,用以评估损失并确定惩罚。

词汇与语法注释

  1. §5.1.1naves aedificandas veteresque reficiendas curarent — 动词 `curare` 配合动形容词(`aedificandas`、`reficiendas`),表示“安排、负责使(某物)被建造和修缮”。
  2. §5.1.2quam quibus in nostro mari uti consuevimus — 关系代名词 `quibus`(夺格)指代省略的先行词 `navibus`,因为异态动词 `uti` 支配夺格,所以它采用夺格形式。整句表示比较:“比我们习惯在我们的海(地中海)中使用的那些船”。
  3. §5.1.7qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio — 关系代词 `qui` 后接虚拟语气 `doceant` 表示目的(“为了说明……”)。在该从句中,`nihil ... factum [esse]` 是一个宾格与不定式结构,作 `doceant` 的宾语,其中不定式 `esse` 被省略。
  4. §5.1.8nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum — 这是间接引语中的条件句。主句(结果句)`sese ... persecuturum [esse]` 使用了将来不定式(省略了 `esse`)。条件从句中的 `fecerint` 是虚拟语气完成时,对应直接引语中的直陈式将来完成时。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §5.1.1-5.1.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:5.1.1-5.1.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。