§4.30.1Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, §4.30.2optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant.
これらのことを知って、戦いの後にカイサルのもとに集まっていたブリタンニアの首長たちは、互いに話し合い、ローマ軍には騎兵も船も食糧も不足していると理解し、また陣営の狭さから兵士の少なさを知ったので(この陣営は、カイサルが重装荷物なしに軍団を輸送していたという理由によって、いっそう狭かったのであるが)、反乱を起こして、我が軍を食糧や補給から遮断し、事態を冬まで引き延ばすことが、なすべき最善のことであると考えた。 なぜなら、彼らを打ち負かすか、あるいは退路を断ってしまえば、その後は戦争を仕掛けるためにブリタンニアに渡ってくる者は誰もいないだろうと確信していたからである。
§4.30.3Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.
それゆえ、再び同盟を結び、徐々に陣営から立ち去り、自らの民を密かに耕作地から連れ出し始めた。