§4.2.1Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent.
商人に門戸が開かれているのは、彼らが戦争で得た略奪品を売る相手を確保するためであって、何か物資を自分たちのもとへ輸入してほしいと望んでいるからではない。
§4.2.2Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
それどころか、ガリア人が大いに好み、高価な値段で調達する役獣でさえ、ゲルマン人は輸入されたものを用いず、自分たちの土地で生まれた、小さくて不格好なものを、日々の訓練によって非常に過酷な労働にも耐えられるように鍛え上げる。
§4.2.3Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt:
騎兵戦において、彼らはしばしば馬から飛び降りて徒歩で戦い、馬をその場に留まらせるように慣らしておき、必要が生じたときには、その馬のところへ素早く退却する。
§4.2.4neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti.
そして彼らの風習においては、鞍を用いることほど、恥ずべき、また惰弱なこととされるものはない。
§4.2.5Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent.
したがって、鞍を置いた騎兵がどれほど多くいようとも、彼らはどんなに少数であっても立ち向かう勇気がある。
§4.2.6Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
ワインを自分たちのもとに輸入することは一切認めない。 それによって人間が骨抜きになり、労働に耐えるにあたって惰弱になると考えているからである。