§4.19.1Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognovit:
カイサルは彼らの領土に数日間滞在し、すべての村落や建物を焼き払い、穀物を刈り取った後、ウビィ族の領土へと退き、彼らに対し、もしスエービ族から圧迫されるならば援助を与えると約束して、彼らから以下のことを知った。
§4.19.2Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent.
スエービ族は、偵察者を通じて橋が建設されていることを知った後、彼らの慣習に従って集会を開き、方々に使者を発して、町から退去し、子供や妻、全財産を森の中に避難させ、武器を携えることのできるすべての者が一箇所に集まるようにと指示したということ。
§4.19.3Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi decertare constituisse.
この場所はスエービ族が領有している地域のほぼ中央に選ばれており、ここでローマ軍の到来を待ち受け、そこで決戦を行うことを彼らが決意したということ。
§4.19.4Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.
カイサルはこのことを知ると、自分が軍を渡河させることを決定した理由であるこれらすべての事柄、すなわち、ゲルマーニア人に恐怖を与え、スガムブリー族に復讐し、ウビィ族を包囲から解放することが完了したため、ライン川の向こう側で合わせて18日間を費やしたものの、名誉にとっても実益にとっても十分に成果が上がったと判断して、ガリアへと引き返し、橋を切り落とした。