§4.10.1[Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum, in Oceanum influit
[モーサ川はリンゴネス族の領地にあるウォセグス山から流れ出ており、ワカリスと呼ばれるライン川の一支流を受け入れてバタウィー族の島を形成し、海洋へと流れ込む。
§4.10.2neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit.
そして、海洋から八十マイルと離れていない場所でライン川に合流する。
§4.10.3Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, §4.10.4ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur,
一方、ライン川はアルプスに居住するレポンティィ族の地から始まり、ナントゥアテス族、ヘルウェティィ族、セクアニ族、メディオマトリキ族、トリボキ族、トレウェリ族の領地を通って、長い距離を急流となって流れ、海洋に近づくと、多くの巨大な島々を形成して多くの支流に分かれる。
§4.10.5ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.
それらの島々の大部分には、野蛮で未開な諸民族が住んでおり、その中には魚や鳥の卵を食べて暮らしていると考えられている者たちもいるが、[ライン川は]多くの河口となって海洋に流れ込む。
]
]