§3.21.1Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent;
戦闘は長く、そして激しく続けられた。 ソティアテース族は過去の勝利を頼みにして、アキタニア全体の安全が自分たちの勇気にかかっていると考えた一方、わが兵は、総司令官もおらず、残りの軍団もいない中で、若い指導者のもとで自分たちが何を成し遂げられるかを見極めたいと望んだからである。
tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt.
ついに、傷つき疲れた敵は背を向けた。
§3.21.2Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit.
彼らのうちの多数が殺害された後、クラッススは行軍の途中からただちにソティアテース族の町への攻撃を開始した。
Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit.
彼らが勇敢に抵抗する中で、彼はヴィネアと攻城塔を進めた。
§3.21.3Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt.
彼らは、ある時は出撃を試み、またある時は土塁やヴィネアに向けて坑道を掘ったが(アキタニア人はこの種の作業に最も熟達している。 というのも、彼らの土地の多くの場所には銅山や採掘場があるからである)、わが兵の入念な備えによってこれらの手段では何も成果が得られないと理解すると、クラッススに使節を送り、自分たちを降伏させて受け入れるよう懇願した。
Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.
この要求が聞き入れられると、彼らは武器を引き渡すよう命じられ、その通りにした。