§2.8.1Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit;
カエサルは最初、敵の多さと彼らの並外れた勇猛さに対する評判のために、戦闘を控えることに決めた。
§2.8.2cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
しかしながら、彼は毎日、騎兵戦によって、敵が勇気の点でどれほどの実力があり、我々の兵がどれほど大胆に挑めるかを試していた。
§2.8.3Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC
我々の兵が劣っていないことを知ると、陣営の前の場所は戦列を整えるのに自然の地勢上、好都合かつ適していたので――なぜなら、陣営が置かれていたその丘は、平地から少し高くなっており、正面においては整列した戦列が占有できるだけの幅に広がっており、両側には急斜面があり、前方においては緩やかに傾斜して徐々に平地へと戻っていたからである――彼はその丘の両側から、約400歩の横掘を引き通した。
§2.8.4et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.
そして、その掘の両端に砦を建設し、そこに投石機を配置した。 これは、戦列を整えたときに、敵がその数の多さゆえに、側面から戦闘中の我が兵を包囲することができないようにするためであった。
§2.8.5Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit.
これを終えると、最近徴募したばかりの2つの軍団を、必要が生じた場合に支援として出動できるように陣営に残した上で、残りの6つの軍団を陣営の前に戦闘隊形で配置した。
Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.
敵も同様に、陣営から引き出した自軍の部隊を整列させた。