§2.14.1Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba:
彼らのためにディウィキアクスが(ベルガエ人の退却後にハエドゥイ族の軍隊を解散させて、彼のところに戻ってきていたので)言葉を述べた。
§2.14.2Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse;
ベッロヴァキ族は常にハエドゥイ国家との信頼と友好関係にあったこと。
§2.14.3impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse.
(しかし彼らは)「ハエドゥイ族がカエサルによって奴隷状態に落とされ、あらゆる屈辱と侮辱に耐え忍んでいる」と主張する自らの指導者たちに唆され、ハエドゥイ族から離反し、ローマ人民に戦争を仕掛けたこと。
§2.14.4Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse.
その計画の首謀者であった者たちは、自分たちが国家にいかに大きな災難をもたらしたかを自覚したため、ブリタニアへ逃亡したこと。
§2.14.5Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
ベッロヴァキ族だけでなく、彼らのためにハエドゥイ族もまた、カエサルが彼らに対して自らの寛大さと慈悲を施してくれるよう求めていること。
§2.14.6Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.
もしカエサルがこれを行うなら、ハエドゥイ族の威信をすべてのベルガエ人の間で高めることになるだろう、彼ら(ハエドゥイ族)は、もし何らかの戦争が起きた場合には、彼ら(ベルガエ人)の援助と資力によって持ちこたえることに慣れているからである。