§2.13.1Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit.
カエサルは、国家の第一人者たち、およびガルバ王自身の二人の息子を人質として受け取り、町からすべての武器が引き渡されると、スエッシオネス族の降伏を受け入れ、ベッロヴァキ族の領土へと軍隊を率いた。
§2.13.2Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere.
彼らが自身とすべての財産をブラトゥスパンティウムの町へと避難させ、カエサルが軍隊とともにその町から約五マイルの距離に近づいたとき、すべての長老たちが町から出てきて、カエサルに向けて両手を差し伸べ、自分たちは彼の保護と支配下に身を委ね、ローマ人民に対して武器をとって戦うことはないと言葉で示し始めた。
§2.13.3Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petierunt.
同様に、カエサルが町に接近してそこに陣営を設営していたとき、子供たちや女たちが城壁から、彼らの慣習に従って両手を広げ、ローマ人たちに和平を求めた。