§2.14.1Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba: §2.14.2Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; §2.14.3impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse.
迪维基亚库斯为他们(因为在比利时人撤退后,他解散了埃杜依人的军队,回到了恺撒那里)陈情道:贝洛瓦基人一直处于埃杜依邦国的信任与友谊之中;但他们受到自身首领的唆使——这些首领声称埃杜依人已被恺撒降为奴隶,正忍受着一切屈辱和侮辱——因而既背叛了埃杜依人,又向罗马人民发动了战争。
§2.14.4Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse.
那些作为该阴谋首领的人,因为明白自己给邦国带来了多么巨大的灾难,已经逃往不列颠。
§2.14.5Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
不仅贝洛瓦基人,而且埃杜依人也为他们请求,希望恺撒对他们施以他那宽大与温和的态度。
§2.14.6Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.
如果他这样做,他将会提高埃杜依人在所有比利时人中的威信,因为如果发生任何战争,埃杜依人向来依靠比利时人的援助和资源来维持。