§1.23.1Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit;
その翌日、軍隊に食糧を分配しなければならない時まで、全体で二日しか残されていなかったこと、また、ハエドゥイ族の町の中で群を抜いて最大かつ最も物資の豊かなビブラクテから十八マイルと離れていないところにいたことから、カエサルは食糧事情に配慮しなければならないと考えた。
itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit.
そのため、彼はヘルウェティイ族から進路をそらし、ビブラクテへと急行した。
§1.23.2Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur.
このことは、ガリア人騎兵の十人隊長(デクリオ)であるルキウス・アエミリウスの逃亡兵たちを通じて、敵に知らされた。
§1.23.3Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.
ヘルウェティイ族は、ローマ軍が恐怖に怯えて自分たちから退却していると考えたためか(前日に高い場所を占拠していたのに戦闘を交えなかったことから、いっそうそう考えたのである)、あるいは、ローマ軍を食糧供給から遮断できると確信したためか、計画を変更して進路を反転させ、我が軍を最後尾から追跡して攻撃し始めた。