§1.20.1Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret:
ディウィキアクスは多くの涙を流しながらカエサルに抱きつき、弟に対して何かあまりに厳しい決定を下さないようにと懇願し始めた。
§1.20.2scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset;
自分はそれらの事柄が真実であることを知っており、また、そのことから自分以上に苦痛を感じている者は誰もいない、というのも、自分自身が故郷および残りのガリアにおいて影響力においてきわめて優れ、彼が若さゆえにきわめて弱かったときに、彼は自分を通じて勢力を得たからである。
§1.20.3quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.
そして彼は、その富と力を、自分の影響力を減少させるためだけでなく、ほとんど自分の破滅のために用いている。
Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.
それにもかかわらず、自分は兄弟愛と世間の評判の両方に動かされている。
§1.20.4Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum;
なぜなら、もし彼にカエサルから何かあまりに厳しいことが起こったならば、自分自身が彼のもとでこれほどの友情の地位を占めている以上、それが自分の意志によらずに行われたと考える者は誰もいないだろうから。
qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur.
そしてその結果として、全ガリアの人々の心が自分から離れてしまうことになるだろう。
§1.20.5Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit;
彼が泣きながらさらに多くの言葉でこれらのことをカエサルに懇願すると、カエサルは彼の右手を取った。
consolatus rogat finem orandi faciat;
彼を慰め、懇願を終えるようにと求める。
tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.
彼の自分に対する影響力が非常に大きいので、国家への不義と自分自身の苦痛を、彼の意志と懇願に免じて許すと示す。
Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet;
ドゥムノリクスを自分のところに呼び、その兄弟を同席させる。
quae in eo reprehendat ostendit;
彼において非難すべき点を指摘する。
quae ipse intellegat, quae civitas queratur proponit;
自分自身が把握していること、部族が不満に思っていることを提示する。
monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet;
将来においてはすべての不審な行動を避けるようにと警告する。
praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
過去のことは兄弟のディウィキアクスに免じて許すと述べる。
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
ドゥムノリクスに監視を付け、彼が何をなし、誰と話すかを知ることができるようにする。