§1.13.1Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit.
この戦闘が終わると、ヘルウェティイ族の残りの軍勢を追撃できるように、彼はアラル川に橋を架けさせ、こうして軍を渡らせた。
§1.13.2Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt;
ヘルウェティイ族は彼の突然の到来に動揺し、自分たちが川を渡るために二十日間かけて非常に苦労して成し遂げたことを、彼が一日でやり遂げたことを知ると、彼のもとへ使節を派遣した。
cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.
この使節団の代表はディウィコであり、彼はカッシウスとの戦争においてヘルウェティイ族の指導者であった者である。
§1.13.3Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset;
彼はカエサルに対して次のように交渉した。 もしローマ人民がヘルウェティイ族と和平を結ぶなら、ヘルウェティイ族はカエサルが彼らを配置し、留まることを望んだその地へ行き、そこに留まるであろう。
§1.13.4sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.
しかし、もし戦争によって追撃し続けることに固執するならば、ローマ人民の過去の災難と、ヘルウェティイ族の往年の勇気の双方を思い出すべきである。
Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret.
彼が不意に一つのパグスを襲撃したことについては、川を渡ってしまっていた者たちが味方に援助を与えることができなかったからであり、そのことのゆえに、自らの実力に過度に帰したり、彼らを軽蔑したりすべきではない。
Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur.
自分たちは、計略や不意打ちに頼るよりも、むしろ勇気によって戦うようにと、父祖や先祖から学んできたのである。
§1.13.5Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
したがって、自分たちが陣取ったその場所が、ローマ人民の災難と軍隊の全滅から名を取ったり、その記憶を後世に伝えるような事態を招くべきではない。