- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:63-65
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスの家庭生活、すなわち娘ユリアと孫たちの婚姻や厳格な教育方針、そして彼らの不貞・非行による追放や早逝といった家庭内の悲運、アグリッパ・ポストゥムスの隔離とそれに対するアウグストゥスの絶望が記される。
Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet. infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum Marcello Octauiae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso,1 deinde, ut is obiit, M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet;2 nam tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam regis in matrimonium petisset.
スクリボニアとの間にユリアをもうけたが、リウィアとの間には、強く望んでいたにもかかわらず、一人の子供も得られなかった。身ごもられた赤子は、早産で生まれた。 ユリアを、最初は少年期を脱したばかりの姉オクタウィアの息子マルケッルスに、次いで彼が死ぬと、姉を説得して自分のために娘婿を譲らせたうえで、マルクス・アグリッパに嫁がせた。というのも当時アグリッパは二人のマルケッラのうちの一人を妻としており、彼女との間に子供ももうけていたからである。 彼もまた世を去ると、騎士身分からも含めて数々の縁談を長期にわたり検討した末、自らの継子ティベリウスを選び、妊娠中であり、かつ彼女との間にすでに〔ティベリウスが〕父となっていた妻を離縁するよう強いた。マルクス・アントニウスが書くところによれば、彼は最初ユリアを〔マルクス・アントニウス〕自身の息子アントニウスに、次いでゲタエ族の王コティソに婚約させ、その際、代わりに自らもまたその王の娘を妻として求めたという。
Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam. Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit. filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in diurnos commentarios referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset. nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenauit una, nisi ut in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut circa adequitarent.
アグリッパとユリアとの間に三人の孫息子ガイウス、ルキウス、アグリッパと、二人の孫娘ユリアとアグリッピナを得た。ユリアを監察官の息子ルキウス・パウルスに、アグリッピナを姉の孫ゲルマニクスに嫁がせた。ガイウスとルキウスを、父親アグリッパから秤と青銅貨による買い取り手続きを経て家庭内で養子とし、まだ年端もいかないうちに国政の任に就かせ、次期執政官として属州や軍団を巡回させた。 娘と孫娘たちを、羊毛紡ぎにさえ慣れさせ、公然としたもので、かつ日々の記録に記入されるようなことでなければ、いかなることも口にしたり行ったりすることを禁じるほどに教育した。また部外者との交際をきわめて厳しく禁じたため、高名で端正な若者ルキウス・ウィニキウスに対して、バイアエへ〔アウグストゥス〕自身の娘に挨拶に来たことについて、慎みを欠く振る舞いであったと、あるとき書状を送ったほどであった。 孫たちには読み書きや水泳、その他の初歩の手ほどきを多くの場合自ら教え、自分の筆跡を真似させることほど丹精を込めたものはなかった。また彼らが寝台の足元に座る場合でなければ一緒に食事をせず、車で前を行くか周囲に馬を走らせる場合でなければ一緒に旅をしなかった。
sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruoue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus.3 ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam transportauit saepsitque insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare etiam solebat: αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι4 nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria carcinomata sua.
しかし、子孫と家庭の規律の双方に喜びと確信を抱いていた彼を、運命が見捨てた。あらゆる恥辱で汚された二人のユリア、すなわち娘と孫娘を追放し、ガイウスとルキウスの双方を18か月の間に失った(ガイウスはリュキアで、ルキウスはマッシリアで死去した)。三番目の孫アグリッパと同時に継子ティベリウスをクリア区法によりフォルムで養子にしたが、そのうちアグリッパを、卑しく獰猛な気質ゆえにまもなく勘当し、スッレントゥムへ隔離した。 しかし彼は、身内の死をその不名誉よりも幾分忍耐強く耐えた。というのも、ガイウスとルキウスの不運にはそれほど打ちひしがれなかったが、娘については不在のまま財務官が読み上げた書面を通じて元老院に知らせ、恥辱のあまり長い間人前を避け、彼女を殺害することさえ考慮したからである。実際、ほぼ同じ時期に共謀者の一人である解放奴隷ポイベが首吊り自殺を遂げた際、自分はポイベの父であったほうがましだったと述べた。 追放された彼女からワインを飲むことや贅沢な生活様式のすべてを奪い、自分に伺いが立てられた場合を除いては自由民からも奴隷からも面会されることを許さず、またそれも、その者がいかなる年齢で、いかなる体格で、いかなる肌の色で、さらには身体のいかなる特徴や傷跡を有しているかを彼が通知されるという条件付きであった。5年が経過してようやく、彼女を島から本土へ、多少寛大な条件のもとに移した。しかし完全に召還することについては決して説得に応じず、度々嘆願し執拗に要求するローマ市民に対し、民会において、そのような娘やそのような妻を持つようにと呪詛の言葉を投げつけた。 有罪宣告ののちに孫娘ユリアから生まれた赤子については、認知することも養育することも禁じた。少しも従順にならず、むしろ日ごとに狂気を増していくアグリッパを島へ流し、そのうえ兵士の警護で取り囲んだ。さらに、元老院決議によって同じ場所に永久に留め置かれるよう定めた。そして彼および二人のユリアについてのあらゆる言及に際して、ため息をつきながら「願わくは我、娶ることなく、子なきまま果てたらましかば」と叫ぶのを常とし、彼らを自らの「三つの腫れ物、三つの癌」と呼ぶよりほかに表現しなかった。
- 63tantum quod pueritiam egresso
tantum quod は「〜したばかり」「辛うじて〜した」を意味する副詞的慣用表現。与格の分詞 egresso は Marcello を修飾し、「少年期(トガ・プラエテクスタを着る年齢)を脱したばかりのマルケッルス」の意を表す。
- 63exorata sorore, ut sibi genero cederet
exorata sorore は絶対的奪格。それに続く ut 節内において、genero は分離の奪格(cedere「譲る・手放す」の目的語)であり、sibi は利害の与格(「自分のために」)として機能している。
- 65deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus
inprecatus は主節動詞(potuit)の主語に一致する分詞構文(形式受動態動詞 inprecari の完了分詞)。動詞 inprecari は呪詛・祈願の内容を直接目的語(tales filias talesque coniuges)にとり、呪詛が向けられる相手を与格(deprecanti ... p. R. et ... instanti)にとる。
- 65αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι
ホメロス『イーリアス』第3歌40行の引用。αἴθε+直説法過去(ὤφελον)+不定法(ἔμεναι, ἀπολέσθαι)の構文で、過去または現在の事実に反する実現不可能な願望(「〜であったならよかったものを」)を表す。
