- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:66-68
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスが友人や解放奴隷・奴隷たちに対して示した寛容と厳格さの両面、ならびに彼が若年期に受けた男色や不品行に関する誹謗や民衆による風刺が記される。
Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat. quorum alterum res nouas molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob ingratum et maliuolum animum domo et prouinciis suis interdixit. sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus uellet, irasci. reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem,1 cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset. Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a uiuis. nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. legata uel partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis eorum concedere aut, si pupillari aetate essent, die uirilis togae uel nuptiarum cum incremento restituere consueuerat.
友情を結ぶことは容易にはしなかったが、一度結んだものはきわめて固く保ち、各人の美徳や功績に相応しく報いただけでなく、度を越さない範囲にとどまる限り、欠点や過失をも耐え忍んだ。実際、彼の友人の全数のうちで破滅に陥った者としては、ともに最下層の境遇から、彼が執政官職にまで引き立てたサルウィディエヌス・ルフスと、エジプト長官職にまで引き立てたコルネリウス・ガッルスのほかには、容易に見出されないであろう。 彼らのうち一方は謀反を企てた廉で処罰させるべく元老院に引き渡し、他方には恩知らずで悪意に満ちた心根のゆえに自身の邸宅および属州への立ち入りを禁じた。しかしガッルスもまた告発者たちの弾劾と元老院決議によって自害に追い込まれた際には、アウグストゥスは自らのためにこれほど激しく憤ってくれた人々の忠義を称賛はしたものの、涙を流し、友に対して自らが望む程度にだけ怒ることが自分ひとりに許されていない境遇を嘆いた。 その他の者たちは権勢と富に恵まれ、それぞれが属する身分の第一人者として生涯を終えるまで繁栄したが、不快な出来事が挟まることもあった。というのも、多くの例を挙げるまでもなく、彼は時にマルクス・アグリッパの忍耐やマエケナスの寡黙さが欠けているのを惜しむことがあったからである。前者は冷遇されているという僅かな疑念やマルケッルスが自分より優先されているという理由から、すべてを捨ててミュティレネへ退去してしまい、後者はムレナの陰謀が発覚した際の秘密を妻テレンティアに漏らしてしまったからである。 彼自身もまた友に対して、生者からも死者からも等しく、返礼としての相互の好意を要求した。見知らぬ者の遺言から何らかの遺産を受け取ることに決して甘んじなかったほど遺産を貪ることがなかったとはいえ、友人の遺言による最後の評価をきわめて厳格に吟味し、報い方が控えめであったり称賛の言葉を欠いていたりした場合には悲しみを隠さず、誰かが感謝と忠誠をもって自分に報いてくれた場合には喜びを隠さなかった。どのような親たちからであれ自分に残された遺贈や相続分の遺産は、その子供たちに即座に譲渡するか、あるいは子供が未成年である場合には成人のトーガを着用する日か婚礼の日に利息を付して返還するのを常とした。
Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licinum et Celadum aliosque. Cosmum seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est,2 maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit. idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset, crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.
保護者としても主人としても、寛大で慈悲深い一方で厳格さを失わず、リキヌスやケラドゥスをはじめとする多くの解放奴隷を重用し、親しく用いた。自分に対してきわめて不敬な考えを抱いていた奴隷コスムスに対しては、足枷以上の処罰を加えなかった。一緒に歩いていた際に突然突進してきた獰猛な野猪の前に恐怖から彼を差し出して身代わりに仕立てた会計係ディオメデスに対しては、悪意ではなく臆病さを責めるにとどめ、決して小さくはない危険であったにもかかわらず、害意がなかったがゆえに冗談に紛らわせた。 その一方で、最も気に入っていた解放奴隷の一人であったポルスが人妻と密通していたことが発覚した際には自害を強いた。秘書タルルスが手紙を漏洩した見返りに五百デナリウスを受け取った廉ではその両脚をへし折った。息子のガイウスが病に倒れ死去した機に乗じて属州で傲慢かつ貪欲に暴れ回ったその教育係や召使いたちには、首に重い重石を括りつけて川へと投げ込ませた。
Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit. Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem auunculi stupro meritum; item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret. sed et populus quondam uniuersus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante: uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?3
若い頃には様々な不名誉な汚名を着せられた。セクストゥス・ポンペイウスからは女々しい男として攻撃され、マルクス・アントニウスからは大伯父による養子縁組を男娼としての奉仕によって得たものだと非難された。同様にマルクスの弟ルキウスは、カエサルによって奪われた貞操を、さらにヒスパニアでアウルス・ヒルティウスに対しても三十万セステルティウスで差し出し、またより柔らかい毛が生えるようにと焼いたクルミの殻で脚を炙るのを常としていたと非難した。さらに、かつて全民衆が祝祭の日に、神々の母のティンパヌムを叩く去勢神官について舞台上で朗誦された次の詩句を、彼に対する侮辱と受け取るとともに熱烈な喝采をもって賛同したことさえあった。 「見えるか、あの男色家が指先でいかに太鼓を操っているかが」
- 66desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem
動詞 desiderauit は「望んだ」「欠けているのを惜しんだ」の意。ここではアグリッパに「忍耐(寛容さ)」が、マエケナスに「寡黙さ(口の堅さ)」がそれぞれ欠けていたことを不満・遺憾に思ったことを表す。続く cum 節がその具体的理由(アグリッパの引きこもり、マエケナスの漏洩)を説明している。
- 67a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est
語順の錯綜した受動構文。主語は前出のアウグストゥス。a quo (dispensatore) ambulante は奪格で動作主を示し、incurrenti... apro は現在分詞を伴う与格で動詞 obiectus est(投げ出された、差し出された)の間接目的語。per metum は副詞句。恐怖に駆られた同行の執事が、突進してくる野猪の前にアウグストゥスをとっさに突き出して身代わりにした情景を描く。
- 68uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?
劇中で朗誦された詩句。cinaedus は本来「男色家」「女々しい踊り手」を意味する侮蔑語であり、劇中ではキュベレ(神々の母)の去勢された神官(gallus)を指して言われている。また orbem は文脈上神官が叩く円形の打楽器「タンバリン/太鼓(tympanum)」を指すが、同時に「全世界・帝国(orbis terrarum)」を暗喩し、temperat(調律する/統治する)と相まって「男色家(アウグストゥス)が世界を指一本で操っている」という強烈な二重の意味(掛詞)を成している。
