← スエトニウス

アウグストゥス

§57-62

祖国の父の称号授与と家族関係および婚姻

あらゆる階層や諸都市・同盟王侯からアウグストゥスに寄せられた敬意、「祖国の父」の称号授与、神格化や顕彰の諸例が語られ、続いて彼の私生活へと話が移り、母や妹の死、および初期の婚姻歴が詳述される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§57

​Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare. omitto senatus consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia. equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. omnes ordines in lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. strenam in Capitolio etiam absenti, ex qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque. in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque ex quoquam plus denario auferente. reuertentem ex prouincia non solum faustis ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur. obseruatum etiam est, ne quotiens introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur.

これらの功績ゆえに彼がどれほど愛されていたかは、容易に推し量ることができる。元老院の決議は、強いられたものか遠慮によるものと見なされうるため、省くことにする。ローマの騎士身分は、自発的かつ全員一致で、常に彼の誕生日を二日間にわたって祝った。すべての身分が、彼の健康を祈願して毎年クルティウスの池に賽銭を投げ入れ、また1月1日の新年の贈り物として、彼が不在のときでさえカピトリウムに金銭を献じた。その総額から彼はきわめて高価な神々の像を買い求め、たとえばサンダル街のアポロ像や悲劇役者のユピテル像などを各町区に奉献した。 火災で焼失したパラティウムの邸宅の再建に際しては、退役兵、十人隊、トリブス、さらにはその他のあらゆる種類の人々からも個々人に至るまで、自発的に、また各人の財力に応じて金銭を拠出した。ただし彼は集まった金額の山からほんの一部を指先で触れる程度に取り、誰からも1デナリウスを超えて受け取ることはなかった。属州から帰還する彼を、人々は吉兆の歓呼のみならず、節をつけた歌をもって出迎えた。また彼が首都に入る時にはいつでも、誰に対しても処刑が行われないよう配慮された。

§58

​Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messalam is mandantibus cunctis:1 'quod bonum,' inquit, 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus: senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.' cui lacrimans respondit Augustus his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: 'compos factus uotorum meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc consensum uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'

「祖国の父」の添え名を、全員が突如として、また最大の同意をもって彼に授けた。最初はアンティウムに使節団を派遣した平民であり、次いで彼が受諾しなかったため、ローマで競技会に入場する彼に、月桂冠を戴いた群衆として授けた。やがて元老院議事堂において、元老院議員全員がウァレリウス・メッサラに委ね、決議によるのでもなく歓呼によるのでもなく、彼を通して授与した。 メッサラは述べた。「カエサル・アウグストゥスよ、あなたとあなたの家に、幸いと吉兆がありますように!なぜなら私たちは、このように祈ることこそが国家の永続する幸福と喜びを祈ることだと考えるからです。元老院はローマ市民と心を一つにして、あなたに『祖国の父』と挨拶を捧げます」。これに対してアウグストゥスは涙を流しながら、次の言葉で答えた――というのもメッサラの言葉と同様、その言葉通りを記したからである――。「元老院議員諸君、私の祈願が成就した今、この諸君の一致した合意を人生の最後の瞬間まで保ち続けることが許されるよう祈る以外に、私が不死の神々に祈るべき何がありましょうか」。

§59

​Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.2 quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset, initium anni fecerunt. prouinciarum pleraeque super templa et aras3 ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt.

医師アントニウス・ムーサの治療によって〔アウグストゥス〕は重病から回復していたが、この医師に対しては、人々は醵金によってアスクレピオスの像の隣に銅像を建てた。家父長たちの少なからぬ者は、アウグストゥスを生き長らえさせて後に残したという理由で、相続人たちによって銘板を前に掲げて犠牲獣がカピトリウムへ導かれ、自分のために誓願が果たされるよう遺言で定めた。イタリアのいくつかの都市は、彼が初めてそこを訪れた日を新年の始まりとした。属州の大半は、神殿や祭壇に加えて、ほぼ町ごとに5年ごとの競技祭を創設した。

§60

​reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare; ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.

同盟王や友好関係にある王たちは、それぞれ自らの王国内にカエサルの名を冠した都市を建設し、全員共同の費用で古来アテナイで着手されていたオリュンピアのユピテル神殿を完成させ、彼のゲニウス(守護神)に奉献することを決議した。またしばしば自らの領国を離れ、ローマにおいてのみならず属州を巡幸する彼に対しても、トガをまとい、王の標章をつけずに、被護民の慣例に従って日々の表敬礼を尽くした。

§61

​Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius uitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuuenta usque ad supremum uitae diem. Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.

彼が軍事統帥権や政務官職において、また平時および戦時を通じて全世界で国家を統治するにあたってどのような人物であったかを述べ終えたので、今度は彼の内面的かつ家庭的な私生活、そして青年期から生涯の最後の日まで家庭において身内の中でいかなる品行と境遇のもとで暮らしたかを物語ることにしよう。 母を最初の執政官期に、妹オクタウィアを54年目の歳を送っていた時に失った。二人が生きている間に格別の義務を尽くしただけでなく、他界した際にも最大の栄誉を捧げた。

§62

​Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem. mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem. cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,4' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.

彼は青年時代、プブリウス・セルウィリウス・イサウリクスの娘を婚約者としていたが、最初の対立ののちにアントニウスと和解した際、何らかの姻戚関係で結ばれることを双方の兵士たちが強く要求したため、アントニウスの継娘であり、プブリウス・クロディウスとフルウィアとの娘であるクラウディアを、まだ婚姻適齢期に達したばかりの身でありながら妻として娶った。しかし姑フルウィアとの間に不和が生じたため、彼女がまだ触れられず処女のままであったうちに離縁した。 のちにスクリボニアを妻として迎えたが、彼女はそれ以前に執政官経験者二人のもとに嫁いでおり、その一方との間には子供もいた。彼女ともまた、「その気質の邪悪さに耐えかねて」と彼が書いているように離婚し、ただちにティベリウス・ネロの婚姻からリウィア・ドルシッラを、しかも身ごもったまま連れ去り、彼女を唯一無二の存在として生涯変わることなく愛し、慈しんだ。

構文注4 件
  1. 58is mandantibus cunctis

    is は指示代名詞 is, ea, id の男性単数主格で、直前の Valerius Messala を指し、後続の inquit の主語となる。mandantibus cunctis は絶対奪格(「全員が〔彼に〕委ねて」)。

  2. 59quod superstitem Augustum reliquissent

    接続法過去完了 reliquissent は、話者(伝記作家)の客観的叙述ではなく、遺言作成者たち自身が遺言の中で示した主観的理由・意図を表す話法の接続法(subiunctivus obliquus)である。「彼ら自身の認識・表明において、アウグストゥスを自分たちより長生きさせて残したから」という動機を示す。

  3. 59super templa et aras

    前置詞 super はここでは場所的な「〜の上に」ではなく、praeter と同義で「〜に加えて」「〜のほかに」という付加を表す転義用法で用いられている。

  4. 62pertaesus morum peruersitatem eius

    分詞 pertaesus(嫌悪した、うんざりした)は古典期では通常原因の属格を支配する(taedet 構文に準じる)が、ここでは直接目的語として対格 morum peruersitatem を取っている。後代ラテン語や日常語・主観的表現に見られる対格支配の構文である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:57-62