← スエトニウス

アウグストゥス

§53-56

主君の呼称拒絶と法および市民の前での平等

アウグストゥスは「主君」と呼ばれることを拒絶し、元老院や法廷、民会において市民としての節度を保ち、自身や友人も法と平等の下に置いた。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§53

​domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: o dominum aequum et bonum! et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto stipem'. die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus ualere dicebat. officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sollemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die uexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente oculis et ob id inedia mori destinantem praesens consolando reuocauit ad uitam.

彼は「主君」という呼称を、呪詛や侮辱であるかのように常に嫌悪した。彼が観覧していた競技会の笑劇において、「おお、公正にして善良なる主君よ!」という台詞が述べられ、全員が歓喜してあたかも彼自身について言われたかのように賛同した際、彼は即座に手ぶりと表情でその見苦しいへつらいを制止し、翌日にはきわめて厳しい布告によってこれを叱責した。そして以後、実の子供たちや孫たちからさえ、真面目にも冗談でも自分が主君と呼ばれることを許さず、また彼ら相互の間でもその種のお世辞を禁じた。公務による礼遇のために誰にも気兼ねをさせないよう、夕刻か夜間でなければ、首都やいかなる町からも軽々しく出発せず、またどこへも入城しなかった。執政官在任中はほぼ徒歩で、執政官でないときはしばしば天蓋付きの輿に乗って街路を進んだ。朝の挨拶の来客には平民をも無差別に迎え入れ、訪れる者たちの要望をあまりに親切に受け止めたため、ある者が彼に嘆願書を差し出すのをためらっていたとき、「まるで象に銅貨を与えるかのようだ」と冗談交じりに窘めたほどであった。元老院の開会日には、議事堂において以外には決して議員たちに挨拶せず、しかも彼らが着席したままで、誰の助言も受けずに一人一人名前を呼んで挨拶した。退出する際にも同様に着席したままの彼らに別れを告げた。多くの人々と互いに儀礼的交際を交わし、高齢に達し、ある時、婚約の日に群衆の中で押し揉まれるまでは、個々人の祝祭日を訪れることをやめなかった。自分とはさほど親しくなかったものの、突然失明し、そのために絶食して死ぬ決意を固めていた元老院議員のガッルス・ケッリニウスのもとに親しく訪れ、慰めることによって彼を生き返らせた。

§54

​In senatu uerba facienti dictum est: 'non intellexi,' et ab alio: 'contra dicerem tibi, si locum haberem.' interdum ob immodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius Labeo senatus lectione, cum uir uirum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exulantem legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium habere respondit. nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.1

元老院で演説している彼に向かって、「理解できなかった」と言われ、別の者からは「もし発言の機会があれば、私はあなたに反対しただろう」と言われた。時として、議論する者たちの節度を欠いた論争に怒って議事堂から飛び出そうとする彼に対し、元老院議員たちが国事について語ることは許されるべきだと浴びせかける者たちもいた。元老院議員名簿の改定に際し、議員が互いに次の議員を選出する方式がとられたとき、アンティスティウス・ラベオは、かつて彼の政敵であり当時追放されていたマルクス・レピドゥスを選出した。彼から他によりふさわしい者がいたのではないかと問われると、ラベオは誰しも自らの判断を持っていると答えた。しかしそのために誰一人として、その率直さや頑迷さによって不利益を被ることはなかった。

§55

​etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.

議事堂内で自分についてばらまかれた誹謗文書に対しても、彼は恐れを抱くことなく、細心の注意を払って反論した。そして著者を探索することさえせず、今後は偽名で何者かを中傷するための小冊子や詩文を公表する者たちについて審理すべきであるとだけ提議した。

§56

​Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto. et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit. quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni. ferebat et ipse suffragium in tribu, ut unus e populo. testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animo patiebatur. forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribus proximas domos. numquam filios suos populo commendauit ut non adiceret:2 'si merebuntur.' eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus plausum grauissime questus est. amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit, ut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur. cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si superesset, eripere legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur;3 et consentientibus uniuersis sedit in subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data. affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum.4 unum omnino e reorum numero ac ne eum quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae cognouerat.

また、ある者たちの悪意ある、あるいは無礼な冗談によって挑発された際にも、布告によって反論した。それにもかかわらず、遺言作成の自由を制限するいかなる決定も下されないよう拒否権を行使した。政務官選挙に立ち会うときはいつでも、自らの候補者たちとともに各トリブスを巡回し、慣例に従って懇請した。彼自身も民衆の一人としてトリブス内で投票を行った。法廷では証人として尋問され、反論されることを極めて平静な心で甘受した。フォーラムを建設する際、所有者から隣接する家々をあえて強引に取り上げようとはしなかったため、これを当初の予定より狭くした。自分の息子たちを民衆に推薦するにあたっては、「もし彼らがそれに値するならば」と付け加えることを決して忘れなかった。彼らがまだ少年服を着用していた頃、劇場で全員が彼らに対して立ち上がり、立ったまま拍手喝采したことに対し、彼は極めて激しく苦言を呈した。国家において友人たちが大いなる者、力ある者となることを望みはしたが、それは彼らが他の者たちと同等の権利を有し、裁判に関する法に等しく拘束されるという条件のもとにおいてであった。彼と親密に結ばれていたノニウス・アスプレナスが、カッシウス・セウェルスに告発されて毒殺の罪で裁判を受けた際、彼は自らの義務をどう考えるべきか元老院に諮問した。というのも、もし自身が弁護に立ち会えば被告を法の裁きから奪い取ることになり、他方で立ち会わなければ友人を遺棄してあらかじめ有罪と決めつけることになると見なされるのを懸念したからである。全員の一致した賛同を得て、彼は数時間法廷の腰掛けに座ったが、沈黙を守り、法廷での弁護の賛辞さえ与えなかった。被護民たちのためにも出廷し、たとえば不法行為の罪で訴えられていた、かつて自分の再召集兵であった某スクタリウスのためにもそうした。彼が被告人の群れの中から救い出したのは全体でただ一人、それも裁判官たちの面前で告発者を説得し、嘆願によってのみ救い出したにすぎない。それはムレナの陰謀を彼に通報したカストリキウスであった。

構文注4 件
  1. 54fraudi cuiquam fuit

    二重与格構文。fraudi は不利益を表す叙述与格(「害悪となる」)、cuiquam は利害関係の与格(「誰にとっても」)。

  2. 56numquam filios suos populo commendauit ut non adiceret

    強い否定の主節(numquam)を受けて、結果節を導く ut non が「〜することなしには決して…ない」という付帯的・制限的な否定結果を表す構文。

  3. 56ne si superesset, eripere legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur

    懸念を表す接続詞 ne に導かれる節(主動詞は接続法未完了過去 existimaretur)の内部に、二つの対比的な条件節(si superesset / sin deesset)が配置され、それぞれに対応する補語不定詞句(eripere legibus reum / destituere ac praedamnare amicum)が受動態 existimaretur に係る多重入れ子構造。法廷の文脈における superesse は「弁護・支援に立つ」、deesse は「見捨てる・出頭しない」を意味する。

  4. 56postulabatur iniuriarum

    告発・訴追を表す動詞 postulo に伴う罪名の属格(iniuriarum)。受動態構文で「不法行為(名誉毀損・人格侵害)の罪で訴追される」の意を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:53-56